Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 11.) «Calumniam patiens est Ephraim, fractus judicio, quoniam coepit abire post sordem. »LXX: «Oppressit Ephraim adversarium suum, conculcavit judicium, quia coepit abire post vana. »Si impius est Ephraim, et propter impietatem suam erit in desolationem, quomodo nunc dicitur: Calumniam patiens Ephraim fractus judicio? Qui enim calumniam patitur, et frangitur, judicium ejus inique opprimitur, maxime cum causa justa ponatur, quare sit traditus captivitati. Sequitur enim: Quoniam coepit abire post sordem, hoc est, post idola quae sordibus comparantur. Quod ergo dicit, hoc est: opprimitur Ephraim ab Assyriis, primum a Phul, deinde a Teglathphalasar (IV Reg. XV), postea a Salmanasar; non quod illi justi fuerint, qui eum oppresserunt, et idcirco traditus eis sit; sed quod qui quondam fuerunt populus meus, me eos deserente traduntur ad poenas, et in hoc videtur esse calumnia, non Deo [Al. a Deo], qui justam infert sententiam; sed his qui tormenta sustinent, dum pejoribus se adversariis conceduntur. Redditque causam Dominus, idcirco eos in hac parte calumniam sustinere, et tradi pejoribus, et erga illos judicium non servari; quia coepit Ephraim, id est Jeroboam, abire post idola, et Deum derelinquere; ipse enim aureos fabricatus est vitulos. Secundum Septuaginta interpretationem, oppressit Ephraim, id est Jeroboam, adversarium suum Roboam, id est tribum Juda, et in eo oppressit; quia deserta Jerusalem et templo, AEgyptiarum sordium simulacra sectatus sit. De haereticis manifestus est sensus quod falsis sophismatibus suis et arte dialectica saepe opprimant ecclesiasticos: sed cum hoc fecerint, non munditiam verae fidei, sed sordes sequuntur mendacii, qui traditi diabolo et angelis ejus, videntur sibi calumniam pali, et in se fractam esse judicii veritatem. Taliter vastatur Israel; et omnes labores ejus Assyrio vincente populantur: Deumque perdidit [Al. perdit] praesulem, et idcirco fractus judicio est, quia secutus est idola.