Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.3
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 10.) «Facti sunt principes Juda quasi assumentes terminum; super eos effundam quasi aquam iram meam. »LXX: «Facti sunt principes Juda quasi transferentes terminos: super eos effundam sicut aquam impetum meum. »Ductis Ephraim et Israel in captivitatem, et redacta terra eorum in solitudinem, principes Juda qui flere debuerant, et suum populum cohortari ut recederent ab idololatria, ne et ipsi similia sustinerent, coeperunt gaudere atque laetari, quod pateret sibi terra eorum ad possidendum latius: et facti sunt quasi assumentes terminos Israel, transeuntes fines suos; et in locis quondam eorum regnum suum et possessionem dilatare cupientes. Quamobrem dicit Dominus: Et super ipsos principes Juda venient Babylonii; et ita eos quasi aquae impetus occupabunt: non suis viribus, sed indignatione mea. Dicit quoque et ad principes Juda, hoc est Ecclesiae, quod non debeant exsultare; et haereticorum perditionem suam salutem aestimare: sed potius plangere, quod illi perierint. Unde et apostolus Paulus docet ecclesiasticos viros, ne glorientur super fractione Judaicorum ramorum, sed potius timeant ne et ipsi frangantur (Rom. XI). Et in alio loco: Quis, ait, scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Alioquin super tales principes qui in aliorum miseriis gloriantur, et idcirco se star putant, si alii corruant, effundet Dominus quasi aquam iram suam. Pro ira Septuaginta δοημ-τ, id est impetum, transtulerunt; et putant quidam pro benedictione accipiendum, juxta illud quod alibi legimus: Fluminis impetus laetificat civitatem Dei (Psal. XLV, 5.) Sed rectius (ut omnes praeter Septuaginta transtulerunt) ira accipienda est: praesertim cum nomen nomini] effusionis et irae conveniat, dicente Propheta ad Dominum: Effunde super eos irani tuam, et furor irae tuae comprehendat eos (Psal. LXVIII, 25). Transferunt principes Juda terminos quos posuerunt patres eorum, quando immutant mendacio veritatem; et aliud praedicant quam ab apostolis acceperunt.