Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.45
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 2.) «Divisum est cor eorum: nunc interibunt: ipse confringet simulacra eorum: depopulabitur aras eorum. »LXX: «Diviserunt corda sua: nunc peribunt: ipse suffodiet altaria eorum: affligentur tituli eorum. »Tradunt Hebraei hujuscemodi fabulam, suspicionem suam Scripturarum auctoritate confirmantes: Quamdiu et reges et populi pariter vitulos aureos adorabant, et habebant in impietate consensum, non venit captivitas. Extremus rex decem tribuum fuit Osee, de quo scriptum est (IV Reg. XVII), quod fecerit quidem malum Osce in conspectu Domini, sed non sicut reges Israel, qui fuerunt ante cum, cujus nono anno Salmanasar, rex Assyriorum, cepit populum Israel, et eduxit cos in Assyrios, et habitare fecit juxta flamen Gozan in civitatibus Medorum. Quaeritur ergo quare sub pessimis regibus capti non fuerint·, sed sub co qui coeperat ex parte aliqua ad meliora converti? Ad quod haec inferunt: excusabat se primum populus, et dicebat, Regum paremus imperiis, nec possumus eorum resistere tyrannidi: edimus vitulos quos adorare compellimur. In diebus autem Osce ab eodem rege praeceptum est, ne tanto studio vituli colerentur, sed qui vellet iret in Jerusalem, et in templo sacrificaret Deo; huic, aiunt, sententiae populus contradixit. Et hoc est, quod nunc dicit: divisum est cor eorum, hoc est, regis et populi, nulla excusatione remanente, nunc interibunt, et tradentur aeternae captivitati; statim enim ut populus dissensit a rege, venit interitus. Quodque sequitur: ipse confringet simulacra eorum, de Deo dicit: arasque depopulabitur, non quia Dens ipse propria hoc fecerit manu, sed quod per hostes voluntas ejus expleta sit. Haereticorum inter se corda divisa, et contrariis repugnare sententiis, etiam ipsi non negant, dum diversa sentiunt. Unde disperdentur, et confringet sive suffodiet Dominus simulacra vel altaria eorum, quae de suo corde finxerunt, et vastabit titulos, quibus singuli suis appellantur nominibus, et vocaverunt nomina sua super terras suas, et nequaquam Christi Ecclesiae, sed illius vel illius esse dicantur.