Latin
Book 2
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 3.46
Unproofread scanNot analysed yet
(Vers. 3 et 4.) «Quia nunc dicent, Non est rex nobis: non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis? Loquimini verba visionis inutilis, et ferietis foedus, et germinabit quasi amaritudo judicium super sulcos agri. »LXX: «Propterea nunc dicent. Non est rex nobis, quia non timuimus Dominum, rex autem quid faciet nobis? Loquens verba, occasiones mendaces: disponet testamentum, orietur sicut gramen judicium super desertum agri. »Postquam confregerit Deus simulacra Israel, et depopulatus fuerit aras, vel statuas eorum, et extrema captivitas venerit, dicent: Non est rex nobis. Et ne in longum tempus potent sententiam protelari, addidit: Nunc dicent, quando vastabuntur, quando sentient Osee regem ultimum a se esse sublatum: ideo rex ablatus a nobis est, quia non timuimus Dominum verum regem; homo enim rex prodesse quid poterat? Dicite quid vultis, errores veteres suspirate, pollicemini vobis prospera, quae vertentur in contraria, foedus ferietis, nequaquam cum Deo, sed eum mendacio. Et post foedus, quod Septuaginta interpretati sunt testamentum, germinabit vobis, non seges fecunda frumenti, non saltem jumentorum cibus, hordeum, non legumina varia, non vites quae fructus suos in musta desudant, non poma arbores germinabunt, quae humorem terrae in varios mutant sapores; sed orietur vobis amaritudo, imo amaritudinis judicium, sive Λγροττ; *,quam Latine in gramen vertimus. Est enim genus herbae calamo simile, quae per singula genicula fruticem sursum et radicem mittit deorsum, rursusque ipsi frutices et virgulta alterius herbae seminaria sunt, atque ita in brevi tempore si non imis radicibus effodiatur, totos agros veprium similes facit. Denique etiam si sicca ejus aliqua pars, dummodo geniculum habeat, super cultam tetram ceciderit, omnia replet gramine. Haec diximus juxta LXX interpretes, caeterum in Hebraico ROS (Ufrn) scriptum habet, quod in amaritudinem vertitur, hoc est, amaritudinis judicium, de quo et Dominos loquitur in Evangelio: In judicium ego in mundum istum veni (Joan. IX, 39): et de aliis scriptum est, quod recipiant amplius judicium (Marc. XII, 40). Discipuli quoque contrariorum dogmatum, cum eorum fuerint contrita mendacia, et arae lucique subversi, sero dicent: Non habemus reges qui nobis prius imperaverant, quibus decipientibus, Dominum non timuimus; quid enim nobis profuit illos sequi, quorum in necessitate non sentimus auxilium? Haec loquentur quaerentes aliquam excusationem, ut non per se sed per doctores pessimos errasse videantur. Unde et LXX. verba eorum, excusationes falsas transtulerunt, quas propheta devitat, dicens: Ne declines cor meum in verba malitiae, ad excusandas excusationes in peccatis (Psal. CXL, 4). Libenter vitiis nostris applaudimus, et superati voluptatibus, obtendimus carnis infirmitatem, aut dura majorum imperia: unde verba et visiones haereticorum inutiles erunt Et ferient foedus, nequaquam cum Deo, sed cum amaritudine, quae cum dies judicii advenerit, germinabit super sulcos agri eorum, ut qui seminaverunt in gaudio, metant in lacrymis: qui riserunt, fleant: qui habuerunt consolationem, lugeant.