Latin
4.147.1 to 4.147.17
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.1-17
Unproofread scanNot analysed yet
Non ignoro, Pammachi, difficillimum me duodecim prophetarum opus [Al. opusculum] cudere, certe interpretatum Latinis, ct quod magis temeritatem nostram possit arguere, quam scientiam prodere. Sed quia tibi hortanti, imo imperanti, negare nihil possumus, et pro offerentium viribus in gazophylacium Dei, multorum divitias duo mulieris pauperis aera superarunt (Luc. XXI): quidquid possumus, primum Deo, deinde tibi, qui Dei es, solvimus: illiusque semper versiculi recordamur: Pollio et ipse facit nova carmina. Cumque apertum fautorem pro jure amicitiae esse te gaudeam, tacitum eruditionis tuae judicium pertimesco; magisque te laudantem, quam adversarios detrahentes metuo. Illis enim aemulatio detrahit fidem, et non tam judices quam accusatores vocandi sunt. Tu autem qui [Al. quod] diligis, nequaquam personarum, sed rerum promis sententiam: quanquam et amor recipiat errorem, pulchrumque sil illud θεοφράστου, quod Tullius magis ad sensum, quam ad verbum interpretatus est, τυφλόν τό φιλβΰν περί τό φιλούμενον, id est, amantium caeca judicia sunt; attamen in istam partem peto magis ut labaris, non odio, sed amore. Tertium in Osee prophetam dictamus librum, et ad vaccas Bethaven usque pervenimus: nobisque interpretationis vela pandentibus, tu debes propheticum illud dicere: A quatuor ventis coeli veni, spiritus, ut celeri cursu varios insidiantium scopulos transeuntes, merces Dominicas, ex omni parte saeviente naufragio, ad portus tutissimos perferamus. (Vers. 5 et 6.) «Vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae, quia luxit super eum populus ejus: et aeditui ejus super eum exsultaverunt in gloria ejus, quia migravit ab eo. Siquidem et ipse in Assur delatus est, munus regi ultori, confusio Ephraim capiet: confundetur Israel in [Al. a ]voluntate sua. »LXX: «Apud vitulum domus TQ* morabuntur qui habitant in Samaria: quia luxit populus ejus super cum. Et sicut irritaverunt illum, gaudebunt super gloria ejus: quia translata est ab eo.