Latin
4.147.1003 to 4.147.1019
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.1003-1019
Unproofread scanNot analysed yet
quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus (Rom. XI, 33)! Quis enim potest absque Christo docente cognoscere quid significet Jezrael; quid soror ejus, non misericordiam consecuta; quid tertius frater, non populus meus; quae sit adultera, quae sine lege Dei multo sessura sit tempore; quod sit pactum cum bestiis terrae, et cum volatilibus coeli; qui sit David ad quem populus reversurus sit, cujus sit die tertia resurrectio, et egressus ejus diluculo comparetur; quae sit pluvia prima et novissima; qui sit quem propheta dicit esse venturum, qui nobis monstret justitiam, aut in cujus typo Israel educatur ex AEgypto, et portetur in brachiis, et ducatur in funiculis charitatis; qui sit qui interficiat mortem, et siccet venas ejus et fontes arefaciat, et diripiat vasa quae in thesauro condita tenebantur, et caetera quae longum est retexere? Unde quicunque sanctus et justus est, rectas vias Domini esse cognoscet. Vias autem Domini esse cognoscimus lectionem veteris et novi Testamenti, sanctarum intelligentiam Scripturarum. In his viis qui ambulat, nisi convertatur ab Dominum et ablatum ad eo fuerit velamen, quod erat ante oculos Moysi, rectum iter invenire non poterit. Sin autem dixerit cum David: Releva oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII, 18), ambulabit in cis, et Christum inveniet: et Judaeos atque haereticos, quos vel impios Scriptura nunc nominat, offendere in eis, et infirmari atque corruere sentiet, juxta illud quod scriptum est: Ecce iste positus est in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel (Luc. II, 34).