Latin
4.147.984 to 4.147.1002
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.984-1002
Unproofread scanNot analysed yet
CIII, 17). Aut certe ego, ero juniperus condensa, ut sub mea umbra requiescat. De άρχβύθοις, id est, juniperis, juxta Septuaginta interpretes, Salomon januas templi fecisse memoratur, quia Christus, per quem ad Patrem accedimus, hanc habet naturam, ut semper floreat, semper novos afferat fructus, et nunquam deponat virorem suum. Haec juniperus sub umbra sua quiescentibus, ne mundi hujus ardore feriantur, et percutiat aestus caput eorum, sicut quondam percussit et Jonae (Jon. IV), dat fruges, et non solum dormientibus requiem et sedentibus; sed et saturitatem vescentibus praebet. Quidquid secundum άναγωγήν interpretati sumus, in adventu Domini Salvatoris, et in conversione veri Israel, hoc tam ad haereticos et Judaeos, quam ad gentes et ad omne dogma perversum referri potest: ut cum egerint poenitentiam, veniam consequantur. Si ergo plenitudo repromissionis adimpleta est in adventu Salvatoris, et quotidie impletur in Ecclesia, credendum est quod plenius impleatur, quando perfectione veniente, quod nunc ex parte destruetur. Notandum, quod saepe jam diximus, salutem Israelis et reversionem ad Dominum, et de captivitate redemptionem, non carnaliter accipere, ut Judaei putant, sed spiritualiter, ut verissime comprobatur. (Vers. 10.) «Quis sapiens et intelliget ista? intelligens et sciet haec? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt in eis, praevaricatores vero corruent in eis. »LXX: «Quis sapiens et intelliget haec, aut intelligens et cognoscet ea? quia rectae viae Domini, et justi ambulabunt [Al. ambulant] in eis: qui autem impii sunt, infirmabantur in illis. »Quando dicit: Quis sapiens et intelliget haec? intelligens et cognoscet ea? obscuritatem voluminis et difficultatem explanationis ostendit: Si autem ipse qui scripsit, vel difficile, vel impossibile confitetur: quid nos facere possumus, qui lippientibus oculis et peccatorum sordibus obscuratis, clarissimum jubar solis non possumus intueri, nisi dicere illud quod scriptum est: O profundum divitiarum sapientiae et scientia Dei!