Latin
4.147.152 to 4.147.166
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.152-166
Unproofread scanNot analysed yet
Unde et alibi legimus: Mandatum Domini lucidum illuminans oculos [Psal. XVIII. 9). Et Isaias ad Dominum dicit: Lux praecepta tua super terram. Et in alio loco: A mandatis tuis intellexi (Psal. CXVIII, 104). His quoque, qui ab Ecclesia separati sum, et falsum sibi Christianorum nomen assumunt, praecipitur ut agant poenitentiam, et utrumque recipiant Testamentum: in Veteri justitiam seminent, in Novo metant misericordiam: et illuminent sibi lumen scientiae, sive innovent sibi novalia, et requirant Dominum, qui docere eos potest veram justitiam, falsosque magistros destruant, a quibus non discunt justitiam, sed iniquitatem. (Vers. 13.) «Arastis impietatem, iniquitatem messuistis: comedistis frugem mendacii, »LXX: «Quid reticetis impietates, et iniquitates ejus vindemiastis; comedistis fructum mendacem, »Cogor contra voluntatem meam saepius de Hebraeae linguae proprietatibus disputare: neque enim rhetorum more sententias repetimus, verba construimus, et audientes vel legentes in laudes nostras declamationibus suscitamus: sed quae obscura sunt, maxime alienae linguae hominibus explanare nitimur. Supra ubi nos interpretati sumus, arabit Judas, in Hebraico legitur JEROS (12ΓΠΓΡ) per JOD primam litteram, quam Septuaginta VAU (imm) putantes, interpretati sunt, et tacebo. Nunc quoque in Hebraeo scriptum est ARASTHEM, (omn) quod nos vertimus, arastis: pro quo Septuaginta transtulerunt, quid reticetis: simili errore quo supra, silentium pro aratione interpretantes. Est autem sensus iste dictorum: Super collum vitulae Ephraim contentiosae amantisque trituram ego transivi, et ego ascendi, ut arante Juda, et confringente sulcos, Jacob tereret aream, et solis ferret calorem. Monuique eos ut seminarent in justitia, et meterent in misericordia, et facerent sibi novalia: tempusque requirendi Dominum illud esse cognoscerent, quo venturus est qui docebit nos justitiam. Me haec jubente, et volente de laetis novalibus fructus justitiae ac misericordiae accipere, araverunt impietatem, qua egerunt impie contra Dominum, relinquentes Creatorem, et colentes idola, et messuerunt iniquitatem, de malo semine malas fruges recipientes, de quibus fecerunt non solum panem subcinericium, sed fraudulentum atque mendacem, qui vana spe deciperet comedentem.