Latin
4.147.167 to 4.147.181
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.167-181
Unproofread scanNot analysed yet
Istiusmodi sunt haeretici, qui arant sermone composito, et protegunt vel tacent impietatem: ne impietas esse videatur, sed credatur pietas. Unde quia dixerunt in corde suo, Non est Deus (Psal. XIII), corrupti sunt et abominabiles facti sunt, et messuerunt, sive vindemiaverunt iniquitates. Quomodo enim radix omnium malorum est avaritia (I Tim. VI): sic peccatorum scelerumque cunctorum radix est impietas, quam qui araverit sive seminaverit, metet iniquitates. Qui igitur araverunt impietatem, et messuerunt iniquitates, comederunt fructum mendacii: omnia quae falsa sunt deceptis populis praedicantes, ut non quaerant panem verum, qui de coelo descendit: sed panem mendacii, qui suffocat et interficit devorantes. (Vers. 14 et 15.) «Quia confisus es in viis tuis: in multitudine fortium tuorum consurget tumultus in populo tuo, et omnes munitiones tuae vastabuntur: sicut vastatus est Salmana a domo ejus, qui vindicavit [Vulg. judicavit] Baal in die praelii, matre super filios ali si, sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum. »LXX: «Quia sperasti in curribus tuis, in multitudine fortitudinis tuae, consurget perditio in populo tuo, et omnia murata tua abibunt; sicut principes Salmana de domo Jerobaal in diebus belli, matrem super filios alliserunt, sic faciam vobis, domus Israel. a facie malitiarum vestrarum. »Ideo comedistis frugem mendacii, et in cunctis quae proposuistis, spes vos vana decepit; quia confisus es, o Ephraim, in viis idololatriae tuae: hae sunt enim viae tuae, et in multitudine fortium tuorum, non in Deo habens spem, sed in exercitus robore. Itaque consurget tumultus in populo tuo, quod Hebraice dicitur, SAON (JW), id est, sonitus et fremitus ululantis exercitus, quibus clamantibus, omnes munitiones tuae vastabuntur, et ea quae munita arbitrabaris et tuta, patebunt hostibus, et sic vastabuntur, quomodo vastatus est atque contritus Salmana princeps Madianitarum, qui interfectus est a domo Jerobaal (Judic.