Latin
4.147.214 to 4.147.225
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.214-225
Unproofread scanNot analysed yet
Exponitque beneficia quae in ipsum contulerit Deus. Dum, inquit, esset puer et parvulus, et captus in AEgypto teneretur, in tantum eum dilexi, ut mitterem servum meum, Moysen, et ex AEgypto vocarem filium meum, de quo dixi in alio loco: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22). Et quia Israel singulariter quidem dicitur, sed pluraliter intelligitur: quomodo et populus et Ephraim et Judas: siquidem in numero singulari multus est numerus, qui hoc numero continetur, veteris recordatur historiae, quod vocaverit quidem eos per Moysen et Aaron, qui vocaverunt eos, ut egrederentur de AEgypto: ipsi vero vocati ab eis recesserunt a facie eorum, vertentes ei terga, et mentis duritiam gestu corporis indicantes. Nec eis suffecit vocantes contemnere, nisi immolarent Baal et sculptilibus suis, sive simulacris adderent incensum. Adorasse eos Baal primum sub Achab rege Israel legimus, qui Sidonii regis filiam Jezabel duxit uxorem, et Babylonium ac Phoenicis idolum transtulit in Samariam. Ergo distantia peccata temporibus, uno sermone conjungit: quomodo primum vocati sint de AEgypto et appellati filii, deinde in solitudine recesserint a Deo, Beelphegor magis colentes, quam Deum, et postea in terra sancta Baalim et Astaroth, et caeteris idolis servierint. Et transire haereticos instar diluculi, et regem eorum diabolum, vel haeresiarcham intelligimus quos in infantia (quando crediderunt in Ecclesia, et erant parvuli, et Christi nomine censebantur) dilexit eos Deus, et vocavit illos de tribulatione et tenebris AEgypti. Vocavit autem per apostolos et doctores Ecclesiae. Cumque a meis, inquit, ducibus sint vocali, recesserunt a facie eorum, et adoraverunt Beelphegor, hoc est, suis vitiis et libidini servierunt, et postea immolabant Baalim et simulacris, quae sibi confinxerunt. Singuli enim haereticorum habent deos suos, et quodcunque simulaverint, quasi sculptile colunt [Al. ponunt] atque conflatile.