Latin
4.147.198 to 4.147.213
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.198-213
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus historiae et octogesimus secundus psalmus meminit: ubi inter caeteros duces Madian etiam Salmana fuisse commemorat, dicens: Fac eis, Domine, haud dubium quin eos significet qui contra Dominum inierunt pactum sive testamentum, sicut Madian et Sisarae (Psal. LXXXII, 10). Et post reliqua: Pone, inquit, principes eorum sicut Oreb et Zeb, et Sebee et Salmana, omnes principes eorum qui dixerant: Haeredilate possidemus sanctuarium Dei (Ibid. 12, 13). Et in boc eodem psalmo duces haereticorum describuntur, qui altare Dei sibi vindicare conati sunt. Quodque sequitur: Sicut fecit vobis, Bethel, a facie malitiae nequitiarum vestrarum, proprie haereticorum principibus coaptatur, quod eis fecerit Bethel quam ipsi vocant Bethel, hoc est, domum Dei, et falsam Ecclesiam; ut sit sensus: Sic vobis faciet Ecclesia vestra quam vocatis domum Dei: caeterum ex quo a vobis. tenetur, appellanda est Bethaven, id est, domus idoli, propter multitudinem malitiarum vestrarum. (Cap. XI. —Vers. 1 et 2.) «Sicut mane transiit, pertransit rex Israel: quia puer Israel, et dilexi eum, et ex AEgypto vocavi filium meum: vocaverunt eos: sic abierunt a facie eorum Baalim immolabant, et simula, ris sacrifi abant. »LXX: «Mane projecti sum, projectus est rex Israel quia parvutus Israel, et ego dilexi eum, et ex AEgypto vocavi filios suos. Sicut vocavi eos, ita abierunt a facie mea ipsi: Baalim immolabant, et sculptilibus adolebant. »Diversis figuris eumdem explicat sensum. Qui supra dixerat, Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae, eo quod spuma et bullae in aquarum summitatibus natantes celeriter dissolvantur: nunc eamdem rem sub alia ponit similitudine. Sicut enim ortus aurorae et diluculum et principium diei quod appellatur mane, inter noctis solisque viciniam transit celeriter, ita ut finiatur mox et clarescat dies: sic rex Israel, id est, decem tribuum velociter transiet.