Latin
4.147.474 to 4.147.489
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.474-489
Unproofread scanNot analysed yet
»LXX: «Et judicium Domino [Al. Domini] cum Juda, ut ulciscatur Jacob, juxta vias ejus, et juxta adinventiones ejus reddet ei. In utero supplantavit fratrem suum, et in labore suo praevaluit Deo, et confortatus est cum angelo, et potuit: fleverunt et deprecati sunt me: in domo ών invenerunt me, et ibi dictum est ad eos: Dominus autem Deus omnipotens erit memoriale ejus, et tu in Deo tuo converteris, misericordiam et judicium custodi: et appropinqua Deo tuo semper. «Ephraim semel pascente ventos, et sequente mendacium, qui in tantam venit amentiam, ut inter duas gentes adversarias dubius fluctuaret, faciens pacem cum Assyriis, et oleum portans in AEgyptum, nunc mihi omne judicium est cum Juda, et visitatio super Jacob. Visitationem autem vocat flagella atque supplicia, ut qui Ephraim reddidit, quod merebatur, Judae quoque, qui de Jacob ortus est semine, reddat juxta vias et juxta adinventiones suas, qui non tantum fortuito errore deceptus est, et humana concidit fragilitate, sed inquisivit et adinvenit in quibus peccaret et rueret. Exponit autem quanta bona Judas, hoc est, Jacob acceperit, et in patre filius nominatur, veterisque recordatur historiae, ut et Dei misericordia erga Jacob, et illius contra Dominum duritia cognoscatur. Dum adhuc esset in utero Rebeccae, supplantavit fratrem suum Esau (Gen. XXV), non utique fortitudine propria, qui sentire non poterat; sed misericordia Dei, qui cognoscit et diligit eos, quos praedestinavit. Et non solum in utero supplantavit fratrem suum; sed in fortitudine quoque directus est cum angelo, quando ad torrentem Jacob adversum angelum tota nocte pugnavit (Gen. XXXII). Et quia directus est cum angelo, propterea εύθυτάτου [Al. ευθύτατου], quod Hebraice dicitur ISAR ()hoc est, dirigentis, sive directi, nomen accepit. Et invaluit, inquit, adversum angelum; et ejus benedictione quem vicerat, confortatus est.