Latin
4.147.490 to 4.147.499
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.490-499
Unproofread scanNot analysed yet
Flevit quoque, et rogavit eum, id est, angelum dicens: Non te dimittam, nisi mihi benedixeris (Ibid. 26). Cumque patris matrisque consilio in Mesopotamiam fugeret, invenit eumdem angelum in Bethel, qui locutus est ad eum, locutus est nobiscum, id est in patre locutus et filiis est, et in Jacob dilexit et Judam: ex quo tempore usque ad praesens nominis ejus quod illi ab angelo et a Deo impositum est, memoria perseverat. Cum haec se habeant ita, et tu, o Juda, imitare parentem tuum, plora et roga Dominum exercituum, et ad eum convertere. Custodi et misericordiam et judicium, et cum utrumque feceris, spera in Deo tuo semper, bonis operibus ad majora proficiens. Pro eo quod in Hebraico habet, Flevit et rogavit eum: in Bethel invenit eum, et ibi locutus est nobiscum, legimus in editione Vulgata: Fleverunt et rogaverunt me, in domo ών invenerunt me, et ibi dictum est ad eos; ών interpretatur dolor. Si quis igitur flet, et agit poenitentiam, et Dominum deprecatur, inveniet eum in dolore cordis sui, et cum eum invocaverit, sibi audiet respondentem. Possumus Judam ecclesiasticum virum intelligere, qui a Domino corripitur, quod non sit pristinorum in se beneficiorum ejus memor, sed quotidie peccatis peccata consociet, et exponit quae sint ipsa beneficia: Cum te, inquit, nascentem in fide Ecclesia parturiret, supplantasti Judaeum sive gentilem fratrem tuum, et ejus accepisti primogenita, et in fortitudine tua directus es cum angelo, vel vincens adversarias fortitudines, vel roboratus benedictionibus angeli, qui ipse est Deus, et invaluisti per figuram contra angelum, ut invalesceres contra homines, et confortatus es. Cumque esses victoriam consecutus, flevisti, et rogasti angelum Domini, et peccatorum veterum recordatus, invenisti eum in Bethel, hoc est, in domo Dei, quae est Ecclesia, sive in domo ών, doloris et lacrymarum et poenitentiae.