Latin
4.147.48 to 4.147.62
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.48-62
Unproofread scanNot analysed yet
XXII, 44). Ipsa autem excelsa tbv sunt, sive AVEN (pN), id est, idoli, quod interpretatur inutile, quod idolum et inutile peccatum est Israel. Dissipato autem idolo et excelsis ejus (Vers. 9.) «Lappa et tribulus ascendet super aras eorum, et dicent montibus, Operite nos, et collibus, Cadite super nos. »LXX: «Spinae et tribuli ascendent super altaria eorum, et dicent montibus, Operite nos, et collibus, Cadite super nos. »Signum ultimae solitudinis, ut ne parietes quidem et extrema aedificiorum vestigia relinquantur. Eo tempore, dicent montibus, Operite vos, et collibus. Cadite super nos. Quod Dominus in ultimo tempore captivitatis Judaicae dicit esse complendam. Quidquid ergo nunc contra decem tribus, sive contra omnem dicitur Israel, sciamus τυττι- *ώς etiam ad totum populum posse transferri, ut quando Romani ceperint Jerusalem, et subverterint templum, sive cum judicii dies venerit, ut alii suspicantur, dicant magno horrore metuentes, montibus, operite nos, et collibus, cadite super nos, mori magis optantes quam cernere quae afferunt mortem. Sed et spiritalis nequitiae Samaria, quae se a populo Dei diviserat, fecit regem suum transire velociter, sermonem videlicet haereticorum, atque doctrinam quasi spumam, sive cremium super faciem aquae, quorum aliud dum videtur, repente dissolvitur, aliud facile est tollere de aquarum summitatibus, et in ignem mittere. Tales sunt haeretici spumantibus verbis tumentes, et arsura praecipta Christi baptismati ac sermonibus illius commiscentes. Quae omnia pertransibunt, et verba magnifica in quibus laboraverunt, quod inter· prelatur ών, illico dispergentur, in quibus peccavit Israel: tantaque erit solitudo doctrinae pessimae, ut spinae et tribuli ascendant super aras eorum. Spinas et tribulos ibi nasci, ubi agrorum nulla cultura est, omnibus patet. Istae spinae sunt, quae suffocant sementem, et crescere non sinunt quae nascuntur in manu temulenti, quas pro uva fecit Israel.