Latin
4.147.63 to 4.147.79
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.63-79
Unproofread scanNot analysed yet
Dominus enim exspectavit ut faceret uvas, et fecit spinas, sive labruscam habentem uvae similitudinem, et amaro gustu vescentium ora torquentem. Ideo cum Judicii tempus advenerit, et fuerint cuncta subversa, dicent montibus, quos prius excelsos putabant, et magistris quondam suis, operite nos; collibusque, cadite super nos. Sed quia in montibus posuit, operite nos, et in collibus, cadite, sacratius aliquid explanandum est. Montibus, id est, sanctis qui veram habent et non fictam altitudinem, dicent: operite nos: Beati enim quorum opertae sunt iniquitates (Psal. XXXI, 1); et collibus qui non habent altitudinem naturalem, quos dudum putabant habere aliquid summitatis, loquentur, cadite supernos: montes enim operient, et colles cadent: haec autem fient prae pavore et incredibili formidine, per quam et montes et colles humiliabuntur. (Vers. 9, 10.) «Ex diebus Gabaa peccavit Israel: ibi steterunt. Non comprehendet eos in Gabaa pralium super filios iniquitatis. Juxta desiderium meum corripiam cos: congregabuntur super eos populi, cum corripientur super duas iniquitates suas. »LXX: «Ex quo colles sunt, peccavit Israel: ibi steterunt, non comprehendit cos in colle bellum super filios iniquitatis: venit ut corriperet [Al. corrumperet] eos, et congregabuntur super illos populi, quando correpti fuerint in duabus iniquitatibus suis. »Ex eo die quo uxorem Levitae turpiter atque crudeliter interfecit Benjamin in urbe Gabaa, peccavit mihi omnis Israel (Judic. XX), non quia ultus est injuriam, et scelus sanguine vindicavit, sed quia dolore maritali prosilivit ad pugnam, et sacrilegium in Deum suum noluit vindicare: eo quod in domo Michae ephod et therapim quae pro idolis adorabantur, neglexerint. Hic igitur stetit Israel, ibi suum repressit gradum, ne ultra ambularet in viis Domini. Idcirco non eos comprehendet propter Gabaa praelium, sive captivitas, sicut ipsi putant: ibi enim bene fecerunt ut persequerentur filios iniquitatis;