Latin
4.147.699 to 4.147.714
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.699-714
Unproofread scanNot analysed yet
Ego qui conditor omnium sum, cognovi, sive pavi te in deserto et in terra inhabitabili, ubi rerum omnium penuria, ubi nullae aquae: dedi tibi manna de coelo, et aquarum fontes produxi de petra durissima. Qui juxta illud, quod alibi scriptum est: Incrassatus est, impinguatus, dilatatus et recalcitravit dilectus (Deut. XXXII, 15): nunc quoque comederunt et saturati sunt, et elevaverunt cor suum, et obliti sunt ejus, cujus beneficiorum memores esse debebant. Neque enim per tantam eremi vastitatem, ubi non solum fruges et arbores vineaeque, sed nec herba quidem gignitur, et nullae aquae ardorem temperant solis, quadraginta annis poterat Israel ad terram pervenire Jordanis, nisi Dominus omnia praestitisset. Haereticos quoque eduxit Dominus de terra AEgypti, de domo servitutis, et de camino ferreo: qui primo serviebant regi Pharaoni et ducibus ejus: praecepitque eis in Ecclesia, ut alium nescirent Deum, nisi eum qui creator est omnium, et novit salvare quos fecit. Ipse cognovit eos et pavit in terra solitudinis; ita ut possint dicere: Dominus pascit me, et nihil mihi deerit: in loco pascuae ibi me collocavit: super aquam refectionis educavit me (Psal. XXII, 1, 2). Deditque eis angelorum panem manna de coelo, quod in AEgypto nunquam comederant, et aquas de sequenti eos petra. Petra autem, juxta Apostolum, Christus est (I Cor. X): qui comederunt et impleti sunt, et cibos Domini non tulerunt. Quibus idem Apostolus loquitur: Jam saturati estis, et jam divites facti estis: sine nobis regnatis, atque utinam regnetis, ut et nos regnemus vobiscum (I Cor. IV, 8). Comederunt enim in sanctis Scripturis panem qui de coelo descendit, et cum David dixerunt: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi (Psal. L, 8). Impletique et saturati elevaverunt contra Creatorem cor suum: et alterum sibi finxerunt deum, quidquid biberant et comederant, suis meritis, non Dei misericodiae deputantes.