Latin
4.147.715 to 4.147.726
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.715-726
Unproofread scanNot analysed yet
Idcirco obliti sunt Dei, qui praeceperat eis, ut legis verba religarent inter oculos et in manibus, atque in fimbriis palliorum, ne unquam obliviscerentur Dei sui. (Vers. 7, 8.) «Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus in via Assyriorum: occurram eis quasi ursa raptis catulis: et disrumpam interiora jecoris eorum: et consumam eos ibi quasi leo: bestia agri scindet eos. »LXX: «Et ero eis quasi panther, et sicut pardus in via Assyriorum; occurram eis sicut ursa indigens cibo, et disrumpam interiora cordis eorum, et devorabunt eos ibi catuli silvarum, bestiae agri disrumpent eos. »Illi adimpleti sunt et saturati: elevaverunt corda sua, et obliti sunt mei. Ego autem, inquit, ero eis quasi leaena, sive panther, de quo supra plenius diximus: et sicut pardus in via Assyriorum, quando ducentur captivi ab Assyriis: et occurram illis quasi ursa raptis catulis, sive indigens cibo: et disrumpam eorum universa vitalia. Aiunt qui de bestiarum scripsere naturis, inter omnes feras nihil esse ursa saevius cum perdiderit catulos, vel indiguerit cibis; et non solum pantherae, pardi, et ursae ferociam comminatur, sed leonis quoque et omnium bestiarum, quas gignuntur in saltibus: et in haec omnia dicit se esse vertendum, quando ierint ad Assyrios: ne cum ibi dura fuerint perpessi, non potentiae et indignationi Domini, sed hostium fortitudini assignent miserias suas. Simulque consideremus, quod qui in Evangelio credentibus loquitur: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos: ju gum enim meum suave est et onus meum leve (Matth. XI, 28, 29), nunc per Prophetam incredulis, et nolentibus agere poenitentiam, panther, pardus, ursa et leo efficitur: non solum Israelitis, quia [Al. qui] propter idololatriam in Medorum urbibus sive montibus collocati sunt: sed etiam haereticis;