Latin
4.147.751 to 4.147.768
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.751-768
Unproofread scanNot analysed yet
in tantum ut in diebus messis pluviam demonstrarem contra naturam Judaeae provinciae· Et abstuli, inquit, in indignatione mea regem, videlicet Sedeciam: ut quem cum furore dederam, tollerem cum indignatione. Alii arbitrantur datum in furore regem Jeroboam filium Nabath, et ablatum in indignatione Osee ultimum regem decem tribuum. Hoc quod exposuimus, Dedi tibi regem et abstuli regem in indignatione mea, Hebraei ad futurum tempus referunt. Eo, inquit, tempore quo dicebas: Da mihi regem et principes; ego tibi respondebam per Samuelem, quod daturus tibi essem in furore meo, et ablaturus in indignatione mea. Perditus est omnis haereticus et corruptioni traditus; qui enim corrupit templum Dei, corrumpet illum Dominus: et in nullo alio habet auxilium, nisi in sola misericordia Dei, quam poenitudine consequitur. Hujus rex et judices diabolus est et daemones, sive omnes principes dogmatum perversorum, qui eos tempore necessitatis et angustiae liberare non poterunt, qui dati sunt in furore, et auferentur in indignatione: non quod Dominus tales eos voluerit habere reges: alioquin non auferret quos sponte dederat, sed quod dimiserit eos voluntatibus suis: ut comedentes et incrassatis carnibus, nausearent, et evomerent per nares suas, et odisse inciperent eos, quos tanto studio sequebantur. (Vers. 12 et 13.) «Colligata est iniquitas Ephraim; absconditum peccatum ejus; dolores parturientis venient ei, ipse filius non sapiens; nunc enim non stabit in contritione filiorum. »LXX: «Congregatio iniquitatis Ephraim: absconditum est peccatum ejus; dolores quasi parturientis venient ei; iste est filius tuus sapiens: quia nunc non sustinebit in contritione filiorum. »Quomodo si ligetur quid in saeculo, conservatur, et non perit ei cui ligatum est: sic omnis iniquitas qua in Deum peccavit Ephraim, colligata est ei, et abscondita quasi in marsupio reservatur. Denique cum dies ultionis advenerit, et extrema captivitas, dolores quasi parturientis venient ei, sive apprehendent illum.