Latin
4.147.769 to 4.147.787
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.769-787
Unproofread scanNot analysed yet
Mulier parturiens multo antequam pariat, ex eo tempore quo concupit, scit se esse parituram, et exspectat quotidie extrema tormenta cruciatusque venturos. Ita et Ephraim illius insipiens, de quo supra dixerat: Ephraim columba insipiens, non habens cor in contritione filiorum et populi sui. Cum dies parturitionis et captivitatis advenerit, aut stare aut sufferre non poterit. Pro insipiente filio in LXX per ironiam legitur: Iste filius sapiens, hoc est, quem sapientem putabas, ut e contrario intelligatur insipiens. Omnibus autem haereticis iniquitas colligata est, quam in excelso locuti sunt: et absconditum est peccatum eorum, dum se putant venena sui cordis abscondere et habere secreta: quae cum dies parturitionis advenerit, dolore ejulationibusque pandentur. Iste Ephraim filius insipiens est, quia Dei sapientiam dereliquit, de quo in Jeremia scriptum est: Novissimum ejus erit insipiens (Jerem. XVII), et in contritione filiorum suorum quos interfecit, quos jugulavit, Dei iram sustinere non poterit. (Vers. 14.) «De manu mortis liberabo eos: de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne. Consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet [Al. dividit. »]LXX: «De manu inferni liberabo eos, de morte redimam illos: ubi est causa tua, mors? ubi est aculeus tuus, inferne? consolatio abscondita est ab oculis meis: quia ipse inter fratres dividet [Al. dividit], »Secundum utramque intelligentiam Ephraim, hoc est, et decem tribuum, et haereticorum, qui sustinere non poterunt in contritione filiorum suorum, cum dolores quasi parturientis advenerint, Dominus pollicetur de manu mortis se eos liberaturum, et de morte redempturum. Manum autem mortis appellat opera quibus interficit, juxta illud quod scriptum est: In manu linguae mors et vita (Prov. XVIII, 21). Liberavit autem omnes Dominus, et redemit in passione crucis et effusione sanguinis sui, quando anima ejus descendit in infernum, et caro ejus non vidit corruptionem, et ad ipsam mortem atque infernum loculus est: Ero mors tua, o mors.