Latin
4.147.905 to 4.147.925
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.905-925
Unproofread scanNot analysed yet
et accipe, inquit, bonum: nisi enim tuleris mala nostra, bonum tibi quod offeramus, habere non possumus, juxta illud quod alibi scriptum est: Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXVI, 27), et reddemus, ait, vitulos labiorum nostrorum. Pro vitulis qui Hebraice appellantur PHARIM (D**©), fructum Septuaginta transtulerunt qui dicitur PHERI (*Ί3), falsi sermonis similitudine. Vituli autem labiorum, laudes in Deo sunt et gratiarum actio: Sacrificium enim Deo spiritus contribulatas (Psal. L, 19). Igitur illo jam tempore carnalibus victimis reprobatis, placabilis Deo hostia est pura confessio. Qui reddituros se esse dicunt labiorum vitulos, et Dei laudes perpeti voce cantaturos, etiam illud repromittunt quod nequaquam in Assyriis spem habeant, nec super equos AEgyptios, quia fallax equus ad salutem (Psal. XXXII), et ultra non adorent opera manuum suarum, vitulos aureos, quos in Dan Bethelque conflaverunt, et idcirco inquiunt: Nequaquam operi manuum nostrarum dicemus: Dii nostri; quia tu ejus qui in te est pupilli [Al. populi] misereberis, hoc est, populi Israel, de quo dixeras: Filius primogenitus meus Israel (Exod. IV, 22). Et: Filios genui et exaltavi, ipsi autem me spreverunt (Isa. I, 2). Et in alio loco: Filii alieni mentiti sunt mihi (Psal. XVII, 46). Pupillus autem vocatur, quia Deum perdidit patrem. Quidam autem pupillum exposuit eum qui a malo patre recesserit diabolo, et idcirco Dei misericordia sublevetur. Ad omne quoque dogma perversum quotidie propheta loquitur, et sectatores ejus ad poenitentiam provocat, dicens: Convertimini ad Dominum Deum vestrum, qui corruistis, sive elangulstis, Domini perdita sanitate: tollite vobiscum verba, veram, fidei confessionem, et dicite: Aufer iniquitatem quae in nostro corde versatur, et accipe bonum fidei: Quia [Al. quae] corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Vituli et victimae, sive fructus labiorum, sunt in Patrem et Filium et Spiritum sanctum, et in passionem et resurrectionem Domini credere: quam qui obtulerit ei, nequaquam sperabit in rege Assyrio, de quo crebro diximus.