Latin
4.147.926 to 4.147.947
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.926-947
Unproofread scanNot analysed yet
Nec ascendet super equum quem praecipit Dominus nequaquam, multiplicandum (Deut. XVII), quem habens Pharao, cum suo est demersus equitatu (Exod. XIV). Omnis enim haereticus ascendit equos per superbiam, quos in errore suo ipse generavit. Et nequaquam ultra dicent operibus manuum suarum, quae ipsi artifici eloquio confinxerunt: Dii nostri. Gulosi venter deus est, avarus colit mammona, haereticus dogma quod finxit; qui universa haec deseruerit, id est, Assur et equum et opera manuum suarum, revertetur ad Dominum, et placabit patrem suum a quo fuerat abjectus. (Vers. 5 seqq.) «Sanabo contritiones eorum, diligam eos spontanee, quia aversus est furor meus ab eo [Vulg. eis]: ero quasi ros. Israel germinabit quasi lilium, et erumpet radix ejus ut Libani; ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani. Convertentur sedentes in umbra ejus, vivent tritico, et germinabunt quasi vinea. Memoriale ejus sicut vinum Libani. Ephraim, quid mihi ultra idola: ego exaudiam et dirigam eum; ego ut abietem virentem, ex me fructus tuus inventus est. »LXX: «Sanabo habitatores eorum; diligam eos manifeste, quia aversa est ira mea ab eis. Ero quasi ros: Israel florebit ut lilium, et mittet radices suas quasi Libanus: ibunt rami ejus, et erit quasi oliva fructifera, et odor illius quasi Libani, convertentur et sedebunt sub umbra ejus: bibent et inebriabuntur frumento, et efflorebit ut vinea memoriale ejus quasi vinum Libani Ephraim: Quid ei ultra et idolis? ego humiliavi eum, et ego confortabo ilium, ego sicut juniperus condensa: ex me fructus tuus inventus est. »Conversis ad poenitentiam, et instar pupilli patrem quem reliquerant cognoscentibus, respondit Deus: Sanabo contritiones, vel habitacula eorum in quibus fuerant vulnerati, sive confracti, vel in quibus tam male habitaverant. diligam eos spontanee;