Latin
4.147.965 to 4.147.983
Jerome, Commentariorum In Osee Prophetam Libri Tres 4.147.965-983
Unproofread scanNot analysed yet
LI, 10). Cujus fructum quinque sibi sapientes virgines paraverunt (Matth. X), ex quo vulnerum mitigatur tumor, languentis membra requiescunt, in tenebris lumen accenditur, unguntur in agone certantes. Haec oliva habebit odorem quasi Libani, vel thuris, quod genus est thymiamatis: όμωνύμως apud Graecos et Hebraeos et mons appellatur, et thus, vel certe montis Libani, qui fertilissimus et virens, densissimis arborum comis protegitur, ita ut possit oliva dicere: Christi bonus odor sumus (II Cor. II, 15). Qui autem conversi fuerint ad Dominum, accipient conversionis suae praemium, ut sedeant in umbra ejus et dicant: Sub umbra ejus requievi et sedi, et fructus ejus dulcis est in ore meo (Cant. II, 3). Cumque sederint in umbra illius, vivent qui prius mortui fuerant, sive juxta Septuaginta, bibent et inebriabuntur tritico, hoc est, rerum omnium abundantia. Quod autem hic ebrietas non eversionem mentis, sed copiam rerum omnium significet, versiculus ille declarat, dicens: Visitasti terram et inebriasti eam (Psal. LXIV, 10). Et Joseph convivium, in quo inebriasse dicitur fratres suos (Gen. XLIII). Et Dominus loquens ad apostolos: Comedite, amici mei, et bibite, et inebriamini, fratres (Cant. V, 1). Sive quia Dominus noster ipse est frumentum et vinea, quicunque crediderit in eo, inebriari dicitur. Denique sequitur: Et florebit quasi vinea memortale ejus sicut vinum Libani. Vinum autem Libani possumus appellare mistum et conditum thymiamate, ut odorem suavissimum habeat, vel vinum Libani quod Domino libatur in templo, de quo in Zacharia sub Libani vocabulo legimus: Aperi, Libane, portas tuas(Zacch. XI, 1). Cum ergo tanta rerum abundantia sit futura, o Ephraim omnis, qui agis poenitentiam, et qui meus esse coepisti, dimitte idola, simulacra contemne: ego enim sum qui humiliavi te, et ego exaltabo te, sive ego exaudiam et dirigam, et facium eum quasi abietem virentem, ut de illo juxta Hebraeos dicatur in Psalmo: Abies domus ejus (Psal.