Latin
2.383.24 to 2.383.47
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.383.24-47
Unproofread scanNot analysed yet
In Cantico autem canticorum nec filius David, nec rex Israel, sive Jerusalem prraescribitur: sed tantum. Canticum canticorum Salomonis. Sicut enim Proverbia, et rudis institutio ad duodecim tribus, et ad totum pertinent Israel; et quomodo contemptus mundi non nisi metropolitis convenit, hoc est, habitatoribus Jerusalem; ita Canticum canticorum ad cos prop…ie facit, qui tantum superna desiderant. Ad incipientes, et proficientes, et paterna dignitas, et regni proprii merito vindicatur auctoritas. Ad perfectos vero, ubi non timore eruditur discipulus, sed amore, proprium nomen sufficit, et aqualis magister est, et nescit esse se regem. Haec interim juxta litteram. Caeterum secundum intelligentiam spiritualem: pacificus et dilectus Dei Patris, et Ecclesiastes noster est Christus; qui medio pariete destructo, et inimicitias in carne evacuans, fecit utrumque unum, dicens: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis (Joan. XIV, 27). De quo Pater ad discipulos: Hic est, inquit (Matth. III, 17), fiilus meus dilectus, in quo mihi complacui; hunc audite, qui est caput omnis Ecclesiae: nequaquam ad synagogam Judaeorum, sed ad gentium multitudinem loquens rex Jerusalem vivis lapidibus exstructae: non illius, de qua Ipse ait: Jerusalem, Jerusalem, quae occidis prophetas (Matth. XXIII, 37); et: Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta (Ibid. 38): sed illius, per quam jurare vetat; quia sit civitas magni regis. Hic est filius David, ad quem caeci in Evangelio clamabant; Miserere nostri, fili David (Matth. IX, 27); et omnis turba consona voce resonabat: Osanna filio David (Matth. XXI, 9). Denique non ad eum tit verbum Dei, sicut et ad Jeremiam, et ad caeteros prophetas: sed quia dives est, et rex, et potens (ipse est siquidem Verbum et sapientia, caeteraeque virtutes), verba loquitur ad Ecclesiae viros: verba, insinuat apostolis, de quibus cantatur in Psalmo: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum (Psal.