Latin
2.383.48 to 2.383.64
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.383.48-64
Unproofread scanNot analysed yet
XVIII, 5). Male igitur quidam opinantur, nos ex hoc libro ad voluptatem et luxuriam provocari: cum e contrario omnia, quae in mundo cernimus, vana doceantur: NEC DEBERE EA nos studiose appetere, quae, dum tenentur, intereant. «Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. »Si cuncta quae fecit Deus, valde bona sunt, quomodo omnia vanitas, et non solum vanitas, verum etiam vanitas vanitatum? Ut sicut in Canticis canticorum inter omnia carmina, excellens carmen ostenditur: ita in vanitate vanitatum, vanitatis magnitudo monstretur. Tale quid et in Psalmo scriplum est: Ve· rumtamen universa vanitas omnis homo vivent (Psal. XXXVIII, 6). Si vivens homo vanitas est; ergo mortuus vanitas vanitatum. Legimus in Exodo, glorificatum vultum Moysi in tantum, ut filii Israel eum aspicere non possent. Quam gloriam Paulus apostolus ad comparationem evangelicae gloriae, dicit esse non gloriam: Nam nec glorificatum est, inquit, quod glorificatum fuit in hac parte propter excellentem gloriam (II Cor. III, 10). Possumus igitur et nos in hunc modum, coelum, terram, maria, et omnia quea in hoc circulo continentur, bona quidem per se dicere, sed ad Deum comparata, esse pro nihilo. Et quomodo, si igniculum lucerna videns, contentus essem ejus lumine, et postea, orto sole, non cernerem, quod lucebat, stellarum quoque lamina jubare viderem solis abscondi: ita aspiciens elementa et rerum multiplicem varietatem, admiror quidem operum magnitudinem; recogitans autem omnia pertransire, et mundum suo fine senescere, solumque Deum id semper esse quod fuerit, compellor dicere non semel, sed bis: Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. In Hebrao pro vanitate vanitatum, ABAL ABALIM …)scriptum est, quod, exceptis Septuaginta interpretibus, omnes similiter transtulerunt Άτμδς άτμίδων, sive άτμών, quod nos possumus vaporem fumi et auram tenuem, quae cito resolvitur, appellare. Caducum itaque et nihil universitatis ex hoc verbo ostenditur.