Latin
2.389.117 to 2.389.136
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.117-136
Unproofread scanNot analysed yet
«Locutus sum ego cum corde meo, dicens: Ecce ego magnificatus sum, et adjeci sapientiam super omnes, qui fuerunt ante me in Jerusalem, et cor meum vidit multam sapientiam et scientiam. »Sapientior fuit Salomon, non Abraham, et Moyse, et caeteris sanctis, sed his qui fuerunt ante se in Jerusalem. Legimus et in Regnorum libris, multae sapientiae fuisse Salomonem, et hoc a Deo donum prae caeteris postulasse. Mundi ego cordis oculus multam sapientiam et scientiam contuetur; quia non ait: multam sapientiam et scientiam sum locutus; sed, multam sapientiam et scientiam vidit cor meum. Non enim possumus eloqui omnia quae sentimus. «Et dedi cor meum, ut nossem sapientiam et scientiam, errores et stultitiam: cognovi quia et hoc est pastio, venti, sive praesumptio spiritus. »Contrariis contraria intelliguntur. Et sapientia prima est, stultitia caruisse. Stultitia autem carere non potest, nisi qui intellexerit eam. Unde et plurima in rebus noxia sunt creata, ut dum vitamus ea, ad sapientiam erudiamur. AEqualis ergo studii fuit Salomoni scire sapientiam et scientiam, et e regione errores et stultitiam: ut in aliis appetendis et aliis declinandis, vera ejus sapientia probaretur. Sed in hoc quoque, ut in caeteris, dicit pavisse se ventos, et non valuisse perfectam comprehendere veritatem. De praesumptione spiritus, sive pastione venti, quae saepius in hoc libro dicitur, supra disseruisse sufficiat. «Quia in multitudine sapientiae, multitudo furoris: et qui apponit scientiam, apponit dolorem. »Quanto magis quis sapientiam fuerit consecutus, tanto plus indignatur subjacere vitiis, et procul esse a virtutibus, quas requirit (Sap. VI, 7). Quia autem potenter tormenta patientur, cuique plus creditur, plus exigitur ab eo, propterea apponit dolorem, qui apponit scientiam, et contristatur moerore secundum Deum, doletque super delictis suis. Unde et Apostolus ait: Et quis est, qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me (II Cor.