Latin
2.389.137 to 2.389.156
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.137-156
Unproofread scanNot analysed yet
II, 2)? Nisi forte et hoc intelligendum, quod sapiens vir doleat tam in abdito et profundo latere sapien tiam, nec ita se praebere mentibus, ut lumen visui; sed per tormenta quaedam, et intolerandum laborem, jugi meditatione et studio provenire. (Cap, II.) «Dixi ego in corde meo: Veni nunc, tentabo te in laetitia, et videbo in bono: et ecce etiam hoe vanitas. »Postquam in multitudine sapientiae et adjectione scientiae, laborem et dolorem esse deprehendi, et nihil aliud, nisi cassum et sine fine certamen, transtuli me ad laetitiam, ut luxu fluerem, congregarem opes, divitiis abundarem, et perituras voluptates caperem, antequam morerer. Sed et in hoc vanitatem meam ipse perspexi, dum praeterita voluptas praesentem non juvat, et exhausta non satiat. Non solum autem corporalis laetitia, sed etiam spiritualis est tentatio possidenti, ut indigeam corripiente me stimulo, et angelo Satanae, qui me colaphizet, ne elever (II Cor. XII, 7). Unde et Salomon: Divitias, inquit, et paupertatem ne dederis mihi (Prov. XXX, 8): statimque subdidit: Ne satiatus mendax fiam; et dicam, quis me conspicit (Ibid. 9)? Siquidem et diabolus per bonorum abundantiam concidit. Undo et in Apostolo scriptum est: Ne in superbiam elatus, in judicium incidat diaboli (I Tim. III, 6), id est, in tale judicium, in quo etiam diabolus incidit. Sed et hoc possumus dicere, propterea nunc laetitiam spiritualem, sicut et caetera, vanitatem pronuntiari, quod per speculum eam videamus et in aenigmate. Cum autem facie ad faciem fuerit revelata, tunc eam nequaquam vanitatem, sed veritatem vocari. «Risui dixi amentiam, et jucunditati, quid hoc facis? »Ubi nos amentiam legimus, in Hebraeo habet MOLAL (…),quod Aquila π>άνησ». ν, id est, errorem, Symmachus θόρυβον, hoc est, tumultum, interpretati sunt. Septuaginta vero et Theodotio, sicut in pluribus locis, ita et in hoc quoque concordant, et transtulerunt περιφοράν, quam nos, verbum de verbo exprimentes, circumlationem possumus dicere.