Latin
2.389.157 to 2.389.173
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.157-173
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo igitur hi, qui circumferuntur omni vento doctrinae, instabiles sum, et in diversa fluctuant (Ephes. IV, 14): sic qui illo risu cachinnant, quem Dominus in Evangelio (Luc. VI. 25) fletu dicit mutandum, errore saeculi raptantur et turbine, non intelligentes ruinam peccatorum suorum, neque praeterita vitia plangentes; sed putantes brevia bona esse perpetua, et in his exsultantes, quae magis digna sunt planctu. Potest hoc et de haereticis accipi, qui falsis dogmatibus acquiescentes, laeta sibi et prospera repromittunt. «Consideravi in cordo meo ut traherem in vino carnem meam, et cor meum deduxit me in sapientiam, et ut obtinerem in stultitiam, donec viderem quid esset bonum filiis hominum, quod facerent sub sole numero dierum vitae suae. »Volui vitam tradere deliciis, et carnem meam ab omnibus curis liberare, et quasi vino, sic voluptate sopire; sed cogitatio mea, et ratio naturalis, quam etiam peccatoribus Deus auctor inseruit, retraxerunt me, et deduxerunt ad sapientiam requirendam stultitiamque calcandam, ut viderem quidnam illud esset boni, quod homines in vitae suae possunt agere curriculo. Eleganter autem voluptatem ebrietati comparavit. Siquidem ebrietas evertit animi vigorem, quam qui potuerit sapientia commutare, et (ut in quibusdam codicibus habetur) obtinere laetitiam spiritualem; is poterit ad scientiam rei istius pervenire, quid in hac vita appetendum sit, quid vitandum. «Magnificavi opera mea: aedificavi mihi domos: plantavi mihi vineas, »et caetera usque ad eum locum, in quo ait: «Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in tenebris ambulat. »Antequam de singulis disseram, videtur mihi utile brevi cuncta sermone comprehendere, et quasi in unum corpus sensura redigere, ut possint facilius intelligi quae dicuntur. Omnia quae putantur in saeculo bona, quasi rex et potens habui. AEdificavi mibi in excelsum palatia, vitibus montes collesque consevi. Et ne quid deesset ad luxum, hortos mihi pomariaque plantavi, diversas arbores instituens, quas collectae in piscinas aquae desuper irrigarent, ut longius viror humore perpeti nutriretur.