Latin
2.389.210 to 2.389.229
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.210-229
Unproofread scanNot analysed yet
Plura quippe in Ecclesia armenta, quam homines; plures oves, quam servi, ancillae atque vernaculi. Illud vero, quod in fine dicitur: «Super omnes, qui fuerunt ante-me in Jerusalem, »non ad grandem gloriam pertinet Salomonis, uno patre suo rego se ditiorem fuisse, quia sub Saule necdum regnabatur in Jerusalem, et a Jebusaeis qui ipsi urbi insederant, tenebatur. Altius itaque tractandum, quae sit Jerusalem: et quomodo Ecclesiastes, ante omnes, qui se praecesserunt reges in Jerusalem, ditior fuerit. «Congregati mihi argentum, et aurum, et substantias regum et provinciarum. Feci mihi cantores et cantatrices, et delicias filiorum hominum, ministros vini et ministras. »Argentum et aurum semper Scriptura divina super sermone ponit et sensu. Unde et in sexagesimo septimo psalmo columba quae interpretatur in spiritu, manifestiores et visui expositas alas deargentatas habet, occultiorem vero intrinsecus sensum in auri pallore operit. Regum autem substantias, et provinciarum, sive regionum, in credentium congregavit Ecclesiam; illorum regum, de quibus Psalmista canit: Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum (Psal. II, 2): illarumque regionum in quas oculos levari Salvator praecepit: quia Jam candeant ad metendum (Joan. IV). Possunt regum substantiae et philosophorum dici dogmata, et scientiae saeculares, quas Ecclesiasticus vir diligenter intelligens, apprehendit sapientes in astutia eorum, et perdit sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobat (I Cor. I). Cantores quoque et cantatrices, illi vel illae sunt, qui psallunt spiritu, psallunt et mente. Cantator quasi vir et robustus et spiritualis de altioribus canit. Cantatrix vero adhuc circa materiam volutatur, quam Graeci ύλην vocant; nec potest vocem suam in sublime tollere. Ubicunque ergo in Scripturit femina legitur et sexus fragilior, ad materiae intelligentiam transferamus. Unde et Pharao non vult masculos vivificari, sed tantum feminas, quae materiae sunt vicinae (Εxod.