Latin
2.389.230 to 2.389.245
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.230-245
Unproofread scanNot analysed yet
I). Et e contrario nullus Sanctorum, nisi perraro feminas genuisse narratur. Solusque Salphaath, qui in peccatis mortuus est, C omnes filias genuit (Num. XXV). Jacob inter duodecim patriarchas unius filiae pater est, et ob ipsam periclitatur (Gen. XXX). Deliciae quoque filiorum hominum super sapientia intelligendae, quae ad instar paradisi habet pomaria varia, et multiplices voluptates. Et de ipsa praecipitur: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui (Psal. XXXVI, 4). Et in alio loco: Torrente voluptatis tuae potabis eos (Psal. XXXVIII, 2). Nam de vini fusoribus, et vini fusitricibus (ad distinctionem quippe nunc masculini, feminino genere volui declinare, quod Latinus sermo non recipit) aliud multo, quam in promptu est, Aquila interpretatur. Non enim homines, viros videlicet, et feminas, sed vasculorum species nominavit, x\ACxiov et χυλίκια vocans, quod Hebraice dicitur SADDA (…)et SADDOTH (ΠΥΠΡ)· Denique Symmachus, licet verbum nou potuerit exprimere de verbo, ab hac opinione non longe est, dicens: Mensarum species, et appositiones. Sive igitur urceos, sive scyphos, sive crateres, qui in ministeriis ordinantur, auro gemmisque distinctos Salomonem habuisse credendum est: et quod ex uno χυλικίω, id est cratere… aliis κυλιχίοις, minoribus scilicet vasculis, hauriretur: et per ministrorum manus potantium vinum turba susciperet. Quia igitur Ecclesiasten interpretamur in Christo: et sapientia in cratere misto in Proverbiis praetereuntes ad se convocat: corpus Domini nunc cra…erem magnum debemus accipere, in quo non meraca Divinitas, ut in coelestibus fuit, sed propter nos humanitate media temperata est, et per Apostolos, minora κυλ/χια, scyphos parvulos et crateras, in toto orbe credentibus effusa sapientia est. «Et magnificatus sum, et adjeci sapientiam super omnes qui fuerunt ante me in Jerusalem: et quidem sapientia mea stetit mihi, »Magnificatum Ecclesiasten, minime videtur Domino convenire, nisi forte ei illud aptemus: Proficiebat sapientia, et aetate, et gratia (Luc.