Latin
2.389.273 to 2.389.286
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.273-286
Unproofread scanNot analysed yet
pervenerit], in hoc Christus nec habitare poterit, nec abundare. «Et respexi ego, ut viderem sapientiam, et errores et stultitiam: quia quis est hominum, qui possit ire post regem atque factorem suum? »Quia in superioribus usque ad eum locum in quo Scriptura ait: Sapientis oculi in capite ejus, uno cuncta sermone comprehenderam, volens sensum breviter indicare, et ob id rursum secundum άναγωγήν, aliqua perstrinxeram, nunc juxta id quod coeperam, exponere debeo. Multum enim a Septuaginta interpretatione in hoc loco diversus est sensus. Dicit autem se, post delicias voluptatesque damnatas, revertisse ad sapientiam perquirendam, in qua plus erroris stultitiaeque repererit, quam verae certaeque prudentiae. Non enim posse hominem tam liquido et pure scire sapientiam creatoris et regis sui, quam scit ille, qui conditor est. Itaque et illa quae novimus, opinari nos potius quam tenere, et aestimare magis quam scire, quod verum est. «Et vidi ego, quia est abundantia sapientiae super stultitiam, sicut abundantia lucis super tenebras. »Licet, inquit, ipsam hominum sapientiam mistam errore perviderim, nec tam pure in nostros animos illabi posse, quam est in rege et conditore nostro; tamen magnam etiam in eo quod est, differentiam inter illam et stultitiam esse cognovi, quantum potest distare dies a nocte, lumen a tenebris. «Sapientis oculi in capite ejus, et stultus in tenebris ambulat. Et cognovi ego, quia eventus unus eveniet omnibus eis. »Qui in perfectum virum pervenerit, et meruerit ut caput ipsius Christus sit, oculos suos semper habebit ad Christum, et eos in sublime elevans, nunquam de inferioribus cogitabit. Cum haec se ita habeant, et inter sapientem et stultum tanta distantia sit, quod alter diei, alter tenebris comparetur, ille oculos ad coelum levet, iste in terram deprimat: repente mihi cogitatio ista subrepsit, quare sapiens et stultus communi finiantur interitu, cur eaedem plagae, idem eventus, eadem mors, pares utrumque angustiae premant.