Latin
2.389.246 to 2.389.272
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.389.246-272
Unproofread scanNot analysed yet
II, 52). Et: Propter quod illum Deus exaltavit (Philipp. II, 9). Quod autem ait: Qui fuerunt ante me in Jerusalem, de his dicit, qui ante adventum suum, congregationem sanctorum et Ecclesiam gubernarunt. Si spiritualiter intelligimus Scripturas, ditior est Christus omnibus [Al. ab hominibus]: si tantum carnaliter melius intelligitur Synagoga, quam Ecclesia. Tulit ergo velamen, quod fuit positum super vultum Moysi (Exod. XXXIV), et pleno lumine faciem ejus videre nos fecit (II Cor. III). Porro stetisse sapientiam sibi, ille sensus est, quod etiam in carne posito sibi permanserit sapientia. Qui profectum habet in sapientia, non ei stat sapientia; qui autem non recipit profectum, nec per momenta succrescit, sed semper in plenitudine est, iste dicere potest: Et stetit mihi sapientia. «Et omne quod postulaverunt oculi mei, non tuli ab eis: nec prohibui cor meum ab omni laetitia: quia cor meum laetatum est in omni labore meo. Et haec fuit portio mea ex omni labore meo. »Oculi animae et mentis intuitus contemplationem desiderant spiritualem, quam peccator ignorans, prohibet a vera jucunditate cor suum. Huic ergo se Ecclesiastes totum dedit, et leve tribulationis [Al. leves tribulationes] in saeculo, aeterna gloria compensavit. Haec enim portio nostra est, praemiumque perpetuum, si hic pro virtutibus laboremus. «Et respexi ego ad omnia opera mea, quae fecerant manus meae, et in labore quo laboraveram faciens. »Qui cum deligentia et cautione agit universa, haec potest dicere. «Et ecce omnia vanitas, et voluntas spiritus. Et non est abundantia sub sole. »Quomodo in caeteris vilia cuncta reputavit, quae sub sole sunt, et pro voluntatum varietate diversa. «Et non est abundantia sub sole (Psal. XVIII, 6). »Christus in sole posuit tabernaculum suum. Itaque qui necdum ad solis claritatem, ordinem, constantiamque pervenit [Al.