Latin
2.409.136 to 2.409.158
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.409.136-158
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem videtur haec esse distantia, quod spiritus hominis ascendat in coelum, et spiritus pecoris descendat in terram, quo istud certo auctore cognovimus? Quod potest nosse, utrum verum an falsum sit quod speratur? Hoc autem dicit, non quod animam putet perire cum corpore, vel unum bestiis et homini praeparari locum, sed quod ante adventum Christi omnia ad inferos pariter ducerentur. Unde et Jacob ad inferos descensurum se dicit (Gen. XXXVII et XLIV. Et Job pios et impios in inferno queritur retentari (Job. VII et XVII). Et Evangelium. chaos magnum interpositum apud inferos, et Abraham cum Lazaro, et divitem in suppliciis esse testatur (Luc. XVI). Et revera, antequam flammeam illam rotam, et igneam romphaeam, et paradisi fores Christus cum latrone reseraret, clausa erant coelestia, et spiritum pecoris hominisque aequalis vilitas coarctabat. Et licet aliud videretur dissolvi, aliud reservari; tamen non multum intererat perire cum corpore, vel inferni tenebris detineri. Recurramus ad singula, et commatico genere dicendi, juxta ordinem suum breviter disseramus [Al. dissolvamus]. «Dixi ego in corde meo de eloquio filiorum hominis, ut eligeret eos Deus. »Hoc solum, inquit, inter homines et jumenta Deus esse voluit, quia nos loquimur, illa sunt muta, nos voluntatem sermone proferimus, illa torpent silentio. Et cum tantum sermone differamus a bestiis, tamen ostenditur nobis, quod juxta corporis fragilitatem pecora sumus. Sicut jumentum moritur, ita moritur et homo, et unus omnibus flatus est, et aer iste quo alimur. Hoc enim ait: Et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est. Quod ue putaremus dici etiam de anima, intulit: Omnia facta sunt de terra, et revertentur in terram. De terra autem nihil aliud nisi corpus factum est. Et signanter de corpore dicitur: Terra es, et in terram reverteris (Gen.