Latin
2.409.116 to 2.409.135
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.409.116-135
Unproofread scanNot analysed yet
XIX,XV). «Et adhuc vidi sub sole locum judicii: ibi impietas; et locum justitiae; ibi iniquitas. Dixi ego [Al. ergo] in corde meo: Justum et impium judicabit Deus, quia tempus omni voluntati super omne factum ibi. »Manifestus est sensus, sed nubilo interpretationis obvolvitur. Sub sole, inquit, isto veritatem et judicium requisivi, et vidi etiam inter judicum ipsa subsellia non veritatem valere, sed munera. Sive aliter: Arbitratus sum aliquid justitiae in praesenti saeculo geri, et vel pium pro suo nunc merito recipere, vel impium pro suo scelere puniri; et e contrario reperi, quam putabam. Vidi enim et justum multa mala hic per peti, et impium regnare pro scelere. Postea vero cum corde meo colloquens et reputans intellexi, non per partes Deum et per singulos nunc judicare, sed in futurum tempus reservare judicium ut omnes pariter judicentur, et secundum voluntatem et opera sua ibi recipiant. Hoc est enim quod ait: Et tempus omni voluntati, et super omne factum ibi, id est, in judicio, quando Dominus coeperit judicare, tunc futura est veritas, nunc injustitia dominatur in mundo. Tale quid et in Sapientia, quae filii Sirach inscribitur, legimus: «Ne dixeris, quid est hoc aut quid est istud? omnia enim tempore suo requirentur. »«Dixi ego in corde meo de loquela filiorum hominis, quia separat illos Deus, et ut ostenderet, quia ipsi jumenta sunt sibi, quia eventus filiorum hominum, et eventus pecoris, eventus unus eis. Sicut mors hujus, ita et mors illius, et spiritus unus omnibus, et amplius homini a pecore nihil est. quia omnia vanitas. Omnia vadunt ad locum unum, omnia facta sunt de humo, et omnia revertentur ad humum. Et quis scit, spiritus filiorum hominis, si ascendat ipse sursum, et spiritus pecoris, si descendat ipse deorsum in terram?» Non mirandum est, in praesenti vita inter justum et impium nullam esse distantiam, nec aliquid valere virtutes, sed incerto eventu omnia volutari, cum etiam inter pecudes et hominem, secundum corporis vilitatem nihil differe videatur, et sit eadem nascendi conditio, sors una moriendi: similiter procedamus ad lucem, aeque dissolvamur in pulverem.