Latin
2.409.97 to 2.409.115
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.409.97-115
Unproofread scanNot analysed yet
prudentiam], et timeant a facie Dei, dum ex rerum aequalitate, cursu, ordine, atque constantia intelligunt creatorem. Invisibilia enim Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur: sempiternam quoque virtus ejus et divinitas (Rom. ,I 20). Quod si voluerimus, priori sensu finito, quasi a capite legere: Et Deus fecit, ut timeant a facie ejus, hic sensus est: Deus omnia fecit, ut timeant homines ab eo, quod semel Deus disposuit, in aliud declinare. Pulchre autem temperavit, dicens: Ut timeant a facie ejus (Psal. XXXIII, 17). Vultus quippe Domini super facientes mala. «Quid est quod fuit? ipsum quod est et quae futura sunt, jam fuerunt; et Deus quaeret cum qui persecutionem patitur. »Vel praeterita, vel praesentia, vel futura ipsa et fuerunt, et sunt, et erunt universa quae cernimus. Sol qui nunc oritur, et antequam essemus nos in mundo, fuit, et postquam mortui fuerimus, oriturus est. Solem autem nominavimus, ut ex hoc intelligamus et caetera esse eadem, quae fuerunt. Quod si videantur per conditionem mortis perire, non pereunt, quia rursum rediviva succrescunt, et nihil in perpetuum interit, sed renascitur, et quasi cum quodam fenore reviviscit. Hoc est enim quod ait: Et Deus quaeret eum qui persecutionem patitur; quod Graece melius dicitur xal ό θώς ζητήιειτδν διωκόμενον·, id est, quod praeteriit, quod expulsum est, quod esse cessavit. Si autem istud de cunctis quae in mundo sunt, dicitur, de homine nulla dubitatio est, quin mortuus renascatur. Si cui autem placet quasi proprio legere principio, Et Deus quaeret eum qui persecutionem patitur, utatur hoc testimonio in persecutione gentilium, ad consolandum eum, qui in martyrio perseverat. Et quia omnes juxta Apostolum (II Tim. III), qui pie volunt vivere in hoc saeculo, persecutionem patiuntur, habeant consolationem, quia Deus quaerit persecutionem patientem, sicut requi…it sanguinem interfecti, et venit quaerere quod perierat, et errantem ovem suis humeris ad gregem reportavit (Luc.