Latin
2.420.401 to 2.420.413
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.401-413
Unproofread scanNot analysed yet
Et dicendum est sanctum Dominum esse cum eo, qui sanctus est, et perverti apud eum, qui sua voluntate fuerit ante perversus· Juxta illud quoque, quod in Levitico scriptum est: Si ambulaverint ad me perversi, et ego ambulabo ad eos in furore meo perversi, (Levit. XXVI, 27). Quod quidem et illud poterit exponere, quare induraverit Dominus cor Pharaonis. Quomodo enim una atque eadem solis Operatio liquefacit ceram, et siccat lutum, et pro substantia sua liquescit cera, et siccatur lutum: sic ima Dei in AEgypto signorum operatio molliebat corda credentium, et incredulos indurabat, qui juxta duritiem suam, et impoenitens cor, thesaurizabant sibi iram in die irae ex bis mirabilibus, quae cum viderent fieri, non credebant· «In die bonitatis esto in bono, ei in die malo vide. Et quidem istud congruum huic fecit Deus ad loquendum, ut non inveniat homo post eum quidquam, »Scio me audisse in Ecclesia ab eo, qui putabatur habere scientiam Scripturarum, ita hos versiculos edissertos. «Dum in praesenti saeculo es, et boni quid operis potes facere, labora, ut postea ipse securus in die malo, id est, in die judicii, torqueri alios videas. Sicut enim praesens saeculum fecit Deus, in quo nobis fructum bonorum operum possumus praeparare; ita et futurum, in quo nulla boni operis datur facultas. »Visus est quidem suadere, cum diceret audientibus: sed mihi videtur alius esse sensus, quem et Symmachus transtulit, dicens: In dic bono esto in hono; diem vero malum latuere. Siquidem hoc simile huic fecit Deus, ut non inveniret homo quod contra eum quereretur. »Et bona, inquit, et mala, prout tibi evenerint, sustine. Nec putes vel bonorum tantum aut malorum in mundo esse naturam, cum ex diversis mundus iste contrariis subsistat, calidis et frigidis, siccis et humentibus, duris et mollibus, tenebrosis et lucidis, malis et bonis.