Latin
2.420.414 to 2.420.431
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.414-431
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem fecit Deus, ut habeat locum sapientia in eligendo bonum, et vitando malum, et liberum homini relinquatur arbitrium, ne se dicat insensibilem, et stolidum a Deo esse generatum; sed eum ideo fecisse diversa, ut homo queri de sua conditione non posset. Simulque hoc testimonium consequenter superioribus copulabitur, in quibus ait: «Quis poterit adornare quod perverterit Deus? »«Omnia vidi in diebus vanitatis meae. Est justus periens in justitia sua. et est impius longaevus in malitia sua. »Huic quid simile Salvator in Evangelio ait: Qui invenit animam suam, perdet eam, et qui perdiderit animam suam propter me, inveniet eam (Matth. X, 39). Macchabaei pro lege Dei atque justitia visi sunt in sua perire justitia, et martyres, qui sanguinem fudere pro Christo. E contrario qui et illo tempore suillam carnem comederunt, et post adventum Domini sacrifica verunt idolis, hi visi sunt in hoc saeculo vivere, et propter suam malitiam perseverare longaevi. Sed Dei in occulto patientia est, et tribulare nunc sanctos, ut recipiant mala in vita sua, et peccatores non visitare [Al. visitari] pro scelere, et quasi ad victimam reservare, ut et illis possit aeterna bona restituere, et his mala inferre perpetua. Hebraei justos pereuntes in justitia sua, filios Aaron suspicantur, quod dum putant se juste agere, alienum ignem obtulerint. Et impium longaevum in malitia sua Manassen dicunt, qui post captivitatem restitutus in regnum [Al. regno], longo deinceps vixerit tempore. «Noli esse justus mullum, et ne quaeras amplius ne obstupescas. »Si quem rigidum et trucem ad omnia fratrum peccata conspexeris, ut nec in ser mone peccanti, nec propter naturalem interdum pigritiam moranti, det veniam, hunc scito plus justum esse quam justum est. Cum enim Salvator praecipiat, dicens: Nolite judicare, ut non judicemini (Luc.