Latin
2.420.548 to 2.420.566
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.548-566
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc quid boni homini dederit Deus, quasi gloriabundus enumerat, sapientiam scilicet, atque rationem et providentiam, occulta Dei nosse mysteria, in arcana ejus sensu cordis intrare. Oblique autem de se loquitur, quod nemo ita fuerit sapiens, ut ipse, et nullus sic scierit [Al. sciret] problematum solutiones, et sapientia ejus a cuncto laudata sit populo, quae non solum intrinsecus latuerit, sed et in superficie corporis et speculo vultus eluxerit, ultraque omnes homines prudentiam mentis in facie sua pinxerit. Septuaginta pro eo quod nos posuimus: «Quis ita ut sapiens, »transtulerunt: «Quis novit sapientes. »Et pro eo quod nos diximus: »Et fortis faciem suam commutabit, »posuerunt: «Et impudens vultu suo odietur. »Et revera cum multi sint, qui sapientiam repromittant, difficile invenitur, qui discernere queat verum sapientem ab bis qui videntur esse sapientes. Et cum sint plurimi, qui Scripturarum occulta dicant posse se solvere, rarus est, qui veram inveniat solutionem. Quod autem sequitur: Sapientia hominis illuminabit vultum ejus, et improbus facie eoa odietur, »ita possumus explanare, ut Pauli verba ponamus: Nos autem omnes revelata facie gloriam Domini contemplantes (II Cor. III, 18); et Psalmistae canentis: Signatum est super nos lumen vultus tui. Domine (Psal. IV, 7). Sapientiam autem hic hominis non aliam dicit absque sapientia Dei. Quae cum saptentia Dei sit, juxta possibilitatem capacitatis hominis ejus esse incipit, qui se habere meruerit. Omnis haereticus et falsum dogma defendens, impudenti vultu est. Denique Marcion et Valentinus melioris se dicunt naturae esse, quam conditor est. Et hoc posset aliqua ex parte ferri, si spem se hujus rei habere contenderent, et non jam possidere naturam. «Ego os regis custodio, et loquelam juramenti Dei. Ne festines a facie ejus abire, et ne stes in verbo malo, quoniam omne quod voluerit, faciet.