Latin
2.420.567 to 2.420.592
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.567-592
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut dixerit (Al. dicet) ree, potestatem habens: et quis dicet ei, Quid facis? »Videtur quidem praecipere juxta Apostolum, regibus et potestatibus obsequium (Tit. III, 1), maxime Septuaginta Interpretibus imperativo modo dicentibus: «Os regis custodi; »sed ego puto de illo rege nunc dici, de quo David ait: Domine, in virtute tua laetabitur rex (Psal. XX, 1). Et in alio loco, ut Patris et Filii unum regnum significet [Al. significetur], Seriptura commemorat: Deus, judicium tuum regi da, et justitiam tuam filio regie (Psal. LXXI, 1). Non enim judicat Pater quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Joan. V, 22). Qui rex Filius Dei, Patris regis est Filius. Hujus itaque [Al. utique] custodienda praecepta sunt. hujus voluntas patranda. Et hoc est, quod in Tobiae libro scribitur: Mysterium regis abscondere bonum est (Tob. XII, 7). Et praecipue monet, ne tractemus, quare Deus unumquodque praeceperit, sed quodcunque viderit esse mandatum, hoc pia mens hominis implere festinet Et in lege Domini erit voluntas ejus. Quia vero Septuaginta aliter transtulerunt, dicentes: «Et de juramento et de verbo Dei ne festines a facie ejus ambulare; »sciendum juramentum Dei in divinis voluminibus esse conscriptum. Hoc itaque juramentum, de Dei verbo sacrum et arcanum, non debemus quibuscunque narrare, et proferre in medium, et citam de eo ferre sententiam. Neque, ut Moyses, festines videre faciem Dei, sed tandiu sustine, donec ipse pertranseat, et tantum ejus posteriora conspicias. Necnon et illud quod sequitur: «Ne stes in verbo malo, …et caetera, super co intelligamus, qui haereseos errore praeventus est: vel super illo, qui cum Ecclesiae fidem habeat, tamen peccatis vincitur, ut sit infidelis. Ne perseveres in detractione, nec in turpiloquio, iuxu [Al. luxuria], avaritia libidine. Quod si perseveraveris, rex vitiorum atque peccati diabolus operabitur perditionem in te, et faciet quodcunque voluerit.