Latin
2.420.593 to 2.420.611
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.593-611
Unproofread scanNot analysed yet
«Qui custodit mandatum, non cognoscet verbum malum: et tempus, et judicium cognoscit cor sapientis. Notandum quod, non cognoscet verbum malum, positum est pro eo quod est, non patietur, aut non erit in eo. Siquidem et de Salvatore sic scriptum est: Qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit (II Cor. V, 21). Pro verbo quoque Symmachus rem interpretatus est, dicens: Qui custodierit mandatum, non experietur rem malam. Pracepit autem regis imperium conservandum, et sci…e quid, et quare, et quo tempore jubeat. «Quia omni negotio est tempus et judicium. Afflictio quippe hominis multa super eum, quia nescit quod futurum est; sicut enim erit, quis annuntiabit ei? »Licet diversa eveniant, et non possit justus scire quid ei futurum sit, nec singularum rerum causas rationesque cognoscet e (nemo enim est conscius futurorum), tamen scit a Deo cuncta in utilitatem hominum fieri, et non absque ejus voluntate disponi. Est enim magna afflictio generis humani, quia ut poeta ait (AEneid. X, 501): Nescia mens hominum fati sortisque futurae, aliud sperat, aliudque evenit: de altero loco exspectat hostem, et alterius jaculo vulneratur. Pro eo amem quod Septuaginta Interpretes et Theodotio dixerunt: «Quia scientia hominis multa super eum, »in Hebraeo malitiam habet, non scientiam: sed quia RES et DALETH litterae Hebraicae, excepto parvo apice, similes sum, pro RAATH (Π3Π). lege runt DAATH (Π3Π), id est, pro malitia, scientiam. Hoc melius sciet qui ejusdem linguae habuerit notitiam. Illud quoque quod in fine horum versuum scriptum est, «Quia nescit quod facium sit; et quid futurum sit post eum, quis annuntiabit ei? »de verbo ad verbum nunc ex sermone Hebraeo transtulimus, ut esse sensum alterum nove…imus. quod scilicet nec ea quae praeterierim, scire possumus, nec ea quae futura sint, ita ut sunt futura, cognoscere.