Latin
2.420.681 to 2.420.695
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.681-695
Unproofread scanNot analysed yet
«Et laudavi ego laetitiam; quia non est bonum homini sub sole, nisi comedere, et bibere, et laetari. Et ipsum egredietur cum eo de labore suo diebus vitae suae, quos dedit ei Dens sub sole. »Hoc plenius supra interpretati sumus, et nunc strictim dicimus: licet brevem et cito finiendam praeferre eum vescendi et bibendi vblnptatem angustiis saeculi, et his quae fieri videntur inique in mundo: quod solum hoc homo de labore suo habere videatur, si vel modico fruatur refrigerio. Verum haec interpretatio jejunantes, esurientes, sitientes, atque lugentes, quos beatos in Evangelio Dominus vocat (Matth. V), si sic accipitur, ut scriptum est, miseros approbabit. Et cibum itaque et potum spiritualiter accipiamus, et super eis laetitiam, quam in labore vitae nostrae vix possumus invenire. Quod autem haec ita sentienda sint, ut diximus, demonstrat sequens versiculus, in quo ait: «Dedi cor meum, ut viderem sapientiam et occupationem: »quod scilicet occupentur homines super terram, et diebus ac noctibus in Scripturarum meditatione versentur: ita ul plerumque pro investigatione veri ab oculis somnus aufugiat. «Quapropter dedi cor meum, ut cognoscerem sapientiam, et viderem occupationem, quae facta est super terram. Quia et in die et in nocte somnum [Al. somnium] in oculis suis non est videns. Et vidi omnia opera Dei: quia non poterit homo invenire opus, quod factum est sub sole, in quo laboravit homo ut quaereret, et non inveniet. Siquidem et si dixerit sapient se cognoscere, non poterit invenire. »Qui quaerit causas rationesque rerum, quare hoc vel illud factum sit, et quare mundus variis gubernetur eventibus: cur alius caecus et debilis, alius videns nascatur et sanus: hic paupertatem habeat, ille divitias: iste sit nobilis, ille inglorius; nihil aliud proficit, nisi in sua tantum questione torqueri, et disputationem pro tormento habere, nec tamen invenire quod quaerit. . .