Latin
2.420.696 to 2.420.714
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.696-714
Unproofread scanNot analysed yet
Et cum haec dixerit se cognovisse, tunc ignorationis habere principium, et in profunda errore versari. Subostendit tamen esse causas rerum omnium et justitiam, quare unumquodque sic fiat: sed in occulto eas latere, et non posse ab hominibus comprehendi. (Cap. IX. )«Omne hoc dedi in cordo meo. ut considerarem universa; quia justi, et sapientes, et opera eorum in manu Domini. Et quidem charitatem, et quidem odium: non est cognoscens homo omnia in facie eorum. »Etiam hunc locum Symmachus manifestius interpretatus est, dicens: «Omnia haec statui in corde meo, ut ventilarem universa: quia et justi et sapientes, et opera eorum in manu Dei sunt. Et insuper neque amicitias, neque inimicitias scit homo; sed omnia coram eis incerta, propterea quod omnibus eveniunt similia, justo et injusto. »Porro hic sensus est: Etiam in hoc dedi cor meum, et scire volui quos Deus diligeret, quos odisset. Et inveni justorum quidem opera in manu Dei esse, et tamen utrum amentur a Deo, an non, nunc eos scire non posse, et inter ambiguum fluctuare, utrum ad probationem sustineant quae sustinent, an ad supplicium. In futuro igitur scient, et in vultu corum sunt omnia, id est, antecedit eos. cum de vita hac recesserint, notitia istius rei, quia tunc est judicium, et nunc certamen. Et quicunque adversa sustinent, ut cum per amorem Dei sustineant, ut Job, an per odium, ut plurimi peccatores nunc habetur incertum. «In omnibus eventus unus, justo et impio, bono et malo, mundo et polluto, sacrificanti et non sacrificanti. Sic bonus ut peccator, sic jurans sicut juramentum timens. »Ea quae per se nec bona nec mala sunt, sed a sapientibus saeculi media nuncupantur (quia aequaliter et justis eveniunt et injustis) simplices quosque conturbant, cur ita eveniant, et propterea non putant esse judicium, cum omnium rerum in futuro discrimen sit, et hic confusa sint omnia.