Latin
2.420.748 to 2.420.767
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.748-767
Unproofread scanNot analysed yet
IX, 23): canem esse juxta Evangelium dicamus; leonem vero mortuum, circumcisionis populum, sicut Balaam propheta dicit: Ecce populus, ut catulus leonis consurget, et ut leo exsultans (Num. XXIII, 24). Canis ergo vivens nos sumus ex nationibus: leo autem mortuus Judaeorum populus a Domino derelictus. Et melior est apud Dominum iste canis vivens, quam leo ille mortuus. Nos enim viventes cognoscimus Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: illi vero mortui nihil sciunt, neque exspectant aliquam repromissionem atque mercedem: sed completa est memoria eorum. Neque ipsi meminerunt quae scire debuerant, neque illorum jam Dominus recordatur. Dilectio quoque, qua aliquando Deum diligebant, periit, et odium de quo audacter loquebantur: Nonne odientes te, Domine, odivi, et super inimicos tuos tabescebam [Psal. CXXXVIII, 21)? nec non et zelus eorum, juxta quem Phinees zelatus est, et Matathiae intremuerunt poplites [in Graec. νεφρό(]. Perspicuum autem est, quod et pars corum non est in saeculo. Non enim possunt dicere: Pars mea Dominus (Psal. LXXII, 28). «Vade et comede in laetitia panem tuum, et bibe in corde bono vinum tuum, quoniam jam placuerunt Deo opera tua. In omni tempore sint vestimenta tua candida, et oleum de capite tuo non deficiat; »usque ad cum locum, in quo ait: «Sicut pisces qui tenentur in captione pessima, et sicut volucres quae capiuntur in laqueo: similiter caplentur filii hominum in tempore pessimo, cum ceciderit super eos subito. »Antequam de singulis disputemus, breviter constringenda sunt omnia, ut appareat, quo simul sensu cuncta dicantur. Quia in superiori capitulo fuerat praelocutus, quod postquam mortui fuerint homines, a corde viventium excidant, et nec dilectionem quis in cos habeat nec odium, secundum illud poetae: Nullum cum vietis certamen et aethere cassis: (AEneid. II.) et quia sub sole ultra nihil possint: nunc quasi errorem humanum et consuetudinem, qua se ad fruenda hujus saeculi bona invicem hortantur, inducit, et …-ωποπούαν (prosopopaeian) facit more rhetorum et poetarum, dicens;