Latin
2.420.768 to 2.420.781
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.768-781
Unproofread scanNot analysed yet
O homo, quia ergo post mortem nihil es, et mors ipsa nihil est, audi consilium meum, et dum vivis in hac brevi vita, fruere voluptate, utere dapibus, vino curas opprime, et intellige, quoniam a Deo tibi donata sunt ad utendum Candidis vestibus ornatus incede, unguentis spiret caput tuum: quaecunque tibi placuerit feminarum, ejus gaude complexu, et vanam hanc et brevem vitam, vana et brevi voluptate percurre. Nihil enim extra haec habebis amplius, quo fruaris: quodcunque te delectare potest, festinus carpe, ne pereat. Neque enim frivola debes formidare commenta, quod singulorum operum, vel bonorum vel malorum, apud inferos tibi reddenda sit [Al. est] ratio. Non est enim aliqua in morte sapientia: nullus post dissolutionem vitae hujus remanet sensus. Et haec, inquit, aliquis loquatur Epicurus, et Aristippus et Cyrenaici, et caeterae pecudes philosophorum. Ego autem mecum diligenter retractans, invenio non, ut quidam male aestimant, omnia fortuito geri, et variam in rebus humanis fortunam ludere, sed cuncta judicio Dei fieri. Neque enim velox pedibus, suum debet cursum putare, si currat; neque fortis in suo confidat robore, nec sapiens divitias et opes aestimet prudentia congregari: nec eloquens et doctus per eloquentiam et doctrinam apud populum invenire se posse gratiam: sed omnia Deo fieri disponente. Et nisi ille suo cuncta arbitrio rexerit, et aedificaverit domum, in vanum laboravere [Al. laborare], qui aedificant eam. Nisi ille custodierit civitatem, in vanum vigilant, qui custodiunt eam (Psal. CXXVI, f). Non est itaque, ut illi putant, unus eventus, et >incertus vitae hujus status: quia quando non aestimant, repentina morte subducti ad judicium venient· Et quomodo pisces hamo capiuntur et retibus, et aves per aerem liberae laqueo dum ne- …iunt alligantur: sic et homines pro merito suo ad aeterna supplicia deducentur, cum repente mors venerit, et judicium in eos, qui putabant incerto statu omnia volutari.