Latin
2.420.852 to 2.420.871
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.852-871
Unproofread scanNot analysed yet
Et quia sunt divitiae, de quibus Apostolus ait: Divites fieri in operibus bonis (I Tim. VI, 18): et alibi: Divites facti estis in omni sermone, et in omni scientia (I Cor. I, 5): sciendum prudentem virum has non posse divitias congregare, nisi eas a Domino acceperit, cujus ipsae divitiae sunt. De quibus et alibi dictum est: Redemptio animae viri, propriae divitiae (Prov. XV, 8). Gratia quoque, nisi scientiam comitata fuerit, et concessa a Deo, quamvis eruditus vir eam non poterit invenire. Quod et Paulus sciens: Plus, inquit, omnibus illis laborari; non autem ego, sed gratia Dei quae mecum est (I Cor. XV, 10). Et iterum: Gratia ejus in me non fuit vacua. Et ad extremum nescitur ab homine, quando tempus adveniat, in quo varius eventus et finis omnium subsequatur. Haec secundum άναγωγήν. Caeterum, ut simplicius [Al. simplicibus] disseramus, Epistola ad Romanos huic loco congruit: Quia non volentis neque currentis, sed miserentis Dei sit (Rom. IX, 16). Quod autem ait: «Non est sapientibus panis, »multorum quotidie probatur exemplo, qui cum sapientissimi sint, necessariis indigent. Et, «Non est scientibus gratia. »Videas enim in Ecclesia imperitissimos quosque florere: et quia nutrierunt frontis audaciam, et volubilitatem linguae consecuti sunt, dum non recogitant quid loquantur, prudentes se et eruditos arbitrantur: maxime si favorem vulgi habuerint, qui magis dictis levioribus delectatur et commovetur. Et e contrario eruditum virum latere in obscuro, persecutiones pati: et non solum in populo gratiam non habere, sed inopia et egestate tabescere, Haec autem fiunt, quia incerto statu feruntur omnia, et non est in praesenti retributio meritorum, sed in futuro. «Et quidem nescit homo tempus suum, quasi pisces qui retinentur in captione pessima, sicut …ducr…s quae colligantur laqueo: similiter corr…ent filii hominum in tempore malo, cum ceciderit super ipsos extemplo.