Latin
2.420.832 to 2.420.851
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.832-851
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim pars nostra est, et hic laboris fructus, si in hac vita umbratili vitam veram invenire valeamus. «Omnia quae invenit manus tua, ut facias, in virtute tua fac: quia non est opus, et cogitatio, et scientia, et sapientia in inferno quo tu vadis illuc. »Fac quodcunque nunc potes, et labora: quia cum ad infernum [Al. inferna] descenderis, locus non erit poenitentiae. Huic quid simile a Salvatore praecipitur: Operamini, dum dies est: veniet nox, quando nemo poterit operari (Joan. IX, 4). Quod autem ait: In inferno quo tu v…dis illuc, nota, ut Samuelem quoque vere in inferno credas fuisse: et ante adventum Christi, quamvis sanctos, omnes inferni lege detentos. Porro quod sancti post resurrectionem Domini nequaquam teneautur in inferno, testatur Apostolus, dicens: Melius est dis· solvi, et esse cum Christo (Philipp. I, 23). Qui autem cum Christo est, utique non tenetur in inferno. «Converti me, et vidi sub sole, quoniam non est velocium cursus, nec fortium praelium, nec sapientium panis, nec prudentium divitiae, nec scientium gratia: quoniam tempus et eventus occurret omnibus illis,. »Qui vinctus est compedibus ferreis, et gravibus plumbi nexibus praegravatur: Iniquitas enim sedet super talentum plumbeum (Zach. V, 7); et in Psalmo loquitur: Sicut onus grave gravatae sunt super me (Psal. XXXVII, 5): non est aptus ad cursum illum, de quo dicitur: Cursum consummavi, fidem servavi (II Tim. IV, 7). Qui autem levis est, et anima illius non gravatur, nihilominus et ipse absque adjutore Deo ad calcem non potest pervenire. Sed et cum praelium fuerit adversus contrarias potestates, de quo scriptum est: Sanctificate bellum (Jerem. VI, 4): licet robustus, tamen propriis viribus vincere non valebit. Perfectus quoque in filiis hominum et sapiens viventem panem atque coelestem habere non poterit, nisi per sapientiam cohortantem: Venite, comedite panes meos.