Latin
2.420.945 to 2.420.959
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.945-959
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 27). Hic enim pars dextera pro bono accipitur: ibi vero non tam dextera, quam declinatio dexterae accusatur: ne plus sapiamus quam sapere nos necesse est: quia virtutes in medio sunt·, et nimietas omnis in vitio est. Sequentis autem versiculi in quo ait: «Sed et in via cum stultus ambulat, cor ejus indiget, et dicit: omnis insipientia est, sive insipiens, »hic est sensus: Stultus ut ipse peccat, sperat omnes peccare similiter, atque ex suo ingenio universos judicat. Denique Symmachus ita interpretatus est: «Sed et in via stultus cum ambulat, ipse insipiens suspicatur de omnibus, quia stulti sunt. »Septuaginta vero alium fecere sensum, quo dicerem: «Omnia quae insipiens cog tat, esse vanissima. »«Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris, quia sanitas requiescere facit peccata magna. »Principem mundi istius, et rectorem tenebrarum harum, et operantem in filiis diffidentiae, cujus et Apostolus meminit (Ephes. II, 2; VI, 12 ),nunc Scriptura significat. Quod si in cor nostrum ascenderit, et animus malae cogitationis vulnus acceperit, non debemus [Al. debeamus ]locum ultra tribuere·, sed pugnare contra cogitationem pessimam, et liberare nos a peccato maximo, ne scilicet cogitationem opere compleamus: quia aliud est cogitatione, aliud opere peccare. De quo grandi peccato et in Psalmo scribitur: Si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emendabor a delicto maximo (Psal. XVIII, 4 ). Symmachus verbum Hebraicum (…)MARPHE, quod omnes Γαμα, hoc est, sanitatem vel curationem, similiter transtulerunt, interpretatus est ad sensum, et ait: «Si spiritus principis irruerit tibi, de loco tuo ne recedas: quia pudicitia comprimit peccata magna. »Id est, si titillaverit mentem tuam diabolus, et te ad libidinem concitaverit, ne sequaris cogitationem pessimam et blandientem voluptatem: sed sta fortis et rigidus, et frigore castitatis flammam voluptatis exstingue.