Latin
2.420.960 to 2.420.971
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.960-971
Unproofread scanNot analysed yet
Hebraeus in hoc loco tale nescio quid suspicatus est. Si aliquam in mundo acceperis dignitatem, et ordinatus fueris major in populis, noli relinquere priora opera tua, et anti quarum virtutum ne incipias oblivisci, laboremque pristinum non habere: quia peccatorum remedium ex conversatione bona nascitur, et non ex tumenti et superflua dignitate. «Est matum quod vidi sub sole, quasi ignorantia egrediens a facie potentis: dari stultum in sublimitatibus magnis, et divites in humili sedentes. Vidi servos in equis, et principes ambulantes quasi servos super terram. »Pro eo quod nos posuimus: «Quasi ignorantia egrediens a facie potentis, »Aquila et Theodotio et Septuaginta interpretati sunt: «Quasi non spontaneum, »id est, ώς άχοόσιον, «a facie principis. »Cui subucctens Symmachus, ait: «Positum stultum in sublimitate magna: divites autem sedere humiles. »Et hanc ergo iniquitatem se in saeculo perspexisse commemorat, quod videatur injustum esse Dei judicium: et sive per ignorationem, sive absque ejus fieri voluntate, ut vel in mundi potestatitibus, vel in Ecclesiae principatu, hi qui divites sunt in sermone atque sapientia, divites etiam in operibus bonis, ignobiles sedeant, et imprudens quisque in Ecclesia principatum teneat. Hoc autem fieri Apostolus non tacet a diabolo, qui in saeculo habet potestatem, ut [Al. dum ]potentes quosque et doctos viros premat, nec eos in populis apparere permittat. illos vero quos scit imprudentes esse in Ecclesiis, faciat esse majores, ut caeci a caecis ducantur in foveam. In hunc sensum facit et illud quod sequitur: «Vidi servos super equos, et principes ambulare quasi servos super terram. »Quod hi qui servi sunt vitiorum atque peccati, sive tam humiles, ut servi ab hominibus computentur, subita a diabolo dignitate perflati, vias publicas mannis terant: et nobilis quisque et prudens, paupertate oppressus, gradiatur itinere officioque servorum.