Latin
2.420.972 to 2.420.991
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.420.972-991
Unproofread scanNot analysed yet
Hebraeos potentem et principem, a cujus facie ignoratio videatur egredi, Deum exposuit, quod putent homines in hac inaequalitate rerum, illum non juste, et ut aequum est, judicare. Porro alii cum superioribus aestimant esse jungendum: Ut ipse sit potens, de quo ante hos versus dicitur: «Si spiritus habentis potestatem ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris. »Non simus itaque tristes, si in hoc saeculo humiles esse videamur, scientes a facie diaboli et stultos sublevari, et divites dejici: servos insignia habere dominorum, et principes servorum ingredi vilitate. Notandum autem quod et hic equus in bonam partem accipitur, ut ibi: «Et equitatio tua salus. »«Qui fodit foveam, in ipsam incidet, et qui dissipat sepem, mordebit eum serpens. »Ex parte simplex et ex parte mysticus intellectus est. Siquidem et alibi ipse Salomon ait ·: Qui statuet laqueum, capietur in illo (Eccli. XXVII, 26). Et in psalmo septimo: Lacum aperuit, et effodit eum, et incidit in foveam quam fecit. Sepis autem maceriaeque convulsio, ecclesiastica dogmata sunt, et institutio ab apostolis prophetisque fundata, quae qui dissolverit, et voluerit praeterire, in eo ipso quo negligit, a serpente percutitur. De quo serpente et in Amos scriptum est: Si descenderit in infernum, mandabo serpenti, et mordebit eos [Al eum] (Amos IX, 3). «Qui subtrahit lapides dolebit in eis: et qui scindit ligna, periclitabitur in eis. »Volvuntur et in Zacharia (cap. IX, vers. 16) sancti lapides super terram. Non enim firma in ea statione consistunt: sed praetereunt, et semper ad altiora nitentes, hinc abire festinant. De his vivis lapidibus et in Apocalypsi (cap. XVI, vers. 18 seqq.) urbs Salvatoris exstruitur, et Ecclesiam aedificari Apostolus non tacet. Si quis ergo haeretica arte perversus de Ecclesiae aedificio istos abstulerit lapides (unde et signanter Aquila et Symmachus, pro eo, quod nos posuimus, «Qui subtrahit lapides, dolebit in cis, »dixerunt: «Qui transfert lapides, dilacerabitur in eis), »postea tormenta patietur.