Latin
2.476.128 to 2.476.147
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.128-147
Unproofread scanNot analysed yet
Aquilo igitur ad austrum adducit, et Africus ad orientem habitatores suos. Nec enim possunt proficere, si in pristinis sedibus perseverent. «Qui observat ventum, non seminabit; et qui aspicit nubes, non metet. »Qui considerat cui benefaciat, et non omni petenti se tribuit, saepe praeterit eum qui meretur accipere (Luc. VI, 30). Aliter: Qui tantum eo tempore Dei verbum praedicat, quo populus libenter auscultat, et secunda aspirat aura rumoris, sator negligens et ignavus agricola est. In ipsis enim prosperis, dum nescimus, adversa consurgunt. Sed opportune, importune, suo tenore, Dei sermo est praedicandus (II Tim. IV, 2): nec fidei tempore adversariarum nubium consideranda tempestas. De qua in Proverbiis dicitur: Sicut pluvia vehemens et inutilis, sic qui derelinquunt sapientiam, et impietatem laudant (Prov. XXVIII, 3 et 4). Absque consideratione ergo nubium et timore ventorum, in mediis tempestatibus seminandum est. Nec dicendum: illud tempus commodum, hoc inutile, cum ignoremus quae via, et quae voluntas sit spiritus universa dispensantis. «Quomodo non cognoscis tu quae sit via spiritus, et sicut ossa in utero praegnantis: sic nescis opera Dei, qui facit omnia. »Sicut nescis viam spiritus et animae ingredientis in parvulum, et ignoras ossium et venarum varietates in ventre praegnantis: quomodo ex vili elemento corpus hominis in diversas effigies artusque varietur, et de eodem semine, aliud mollescat in carnibus, aliud durescat in ossibus, aliud in venis palpitet, et aliud ligetur in nervis: ita Dei opera scire non poteris, qui factor est omnium. Ex quo docet contraria non timenda, nec temere de ventis et nubibus, quas supra diximus, judicandum: cum suo tenore et cursu debeat sator pergere, et eventum Domini sententiae, reservare. Non enim volentis neque currentis, sed Dei miserentis est (Rom. IX, 16). «In matutino semina semen tuum, et ad vesperum ne dimittas manum tuam: quoniam nescie quid placeat, hoc [Al.