Latin
2.476.148 to 2.476.172
Jerome, Commentarius in Ecclesiasten 2.476.148-172
Unproofread scanNot analysed yet
aut hoc], an illud. Etsi utrumque, quasi unum bonum est, et dulce lumen, et bonum oculis videre solem: quia si annis multis vixerit homo, in omnibus his laetetur, …meminerit dies tenebrarum, quia plurimae erunt. Omne quod venturum est, vanitas. »Ne eligas cui bene facias; sed et cum benefeceris, nunquam a bono opere desistas. Matutinam justitiam vesper inveniat. Et vesperis [Al. vesperi] misericordiam sol [Al. solis] ortus accumulet. Incertum est enim quod opus magis placeat Deo, et ex quo tibi fructus justitiae praeparetur. Potest autem accidere, ut non unum, sed utrumque. placeat Deo. Aliter Et in adolescentia, et in senecta, aequus tibi labor sit. Nec dicas: dum potui, laboravi, debeo in senectute requiescere. Nescis enim utrum in juventute, au in aerate longaeva placeas Deo. Nec prodest adolescentiae frugalitas, si senecta ducatur in luxu. In quacunque enim die justus erraverit, veteres eum justitiae a morte liberare non poterunt. Quod si juxta utramque interpretationem semper benefeceris, et omni aetate aequalem cursum habueris, videbis Deum Patrem, dulcissimam lucem: videbis Christum, solem justitiae. Porro si et multis annis vixeris, et omnia bona habueris, vel bona opera perpetraris, et scieris te semper esse moriturum, et ante oculos tuos tenebrarum semper versetur adventus: praesentia quasi fluxa, fragilia et caduca contemnes. Symmachus finem hujus sententiae ita interpretatus est: Si annis multis vixerit homo, et omnibus his laetatus fuerit, recordari debet et dies [Al. dierum] tenebrarum, quia multae erunt, et in quibus omnibus veniet esse desinere. Aliter: Repromittit in alio Scripturae loco. Deus dicens: Dabo vobis pluviam temporaneam et serotinam (Deut. XI, 14), vetus scilicet Testamentum, et novum, et utroque vos imbre irrigabo. Unde et nunc admonemur, ut sic legamus Legem veterem, ne Evangelium contemnamus: sic quaeramus spiritualem in Veteri Instrumento intelligentiam, ne in evangelistis et apostolis hoc tantum putemus sonare quod legitur.